Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Ceruus amicitiae et pullus gratiarum fabuletur tecum; quid hic sequemur?

Ceruum amicitiae accipiendum hic quidam putant Christum totius dilectionis et caritatis magistrum, pullum gratiarum spiritum sanctum, qui sit omnium gratiarum, id est charismatum, distributor. admonemur ergo ex hoc, ut semper Christ uel sancti spiritus solacia requiramus.

Quid est, quod scribitur: septies cadet iustus et resurgit?

In sermone utique aut in cogitatione cum labitur aut certe intra septiformis spiritus gratiam, cum delinquit. quidam propter septem dies per quos uitae humanae cursus reuoluitur septies hic dictum esse confirmant, eo quod absque peccato uitae ipsius cursus esse non possit.

Quid est, quod in Ecclesiaste legimus: et florebit amygdalum et inpinguabitur locusta et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae?

Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam, nam in flore amygdali canos capillos, in inpinguatione locustae tumorem pedum, in dessipatione capparis concupiscentiae [*]( 2 Ps. 149, 1 6 Prou. 5, 19 13 Prou. 24, 16 21 Eccle. 12, 5 ) [*]( 1 future P 6 de sermone ceruorum et pullorum pro inscriptione in S 7 sequitur S 10 carismatum SA V 11 ammonemur P 12 solatia J V 13 quid-possit om. S cadit A V 14 resurget AV 16 septii _bl formes P 22 amigdalum PAV dissipatur P 23 capparus AV 26 amigdali P A V )

105
frigus ostendit. quae cum seni in postremae aetatis tempus acciderint, tunc necesse est in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat. bene tamen haec aeternitatis domus etiam illa in futurum terra accipitur de qua scriptum est: placebo domino in regione uiuorum.

Quid est illud, quod de ecclesia scribitur: fusca sum et speciosa filia Hierusalem? si fusca, quo modo speciosa? Quia ante examinationem sui ecclesia pro diuersitate in se consistentium bipertita est, in sanctis speciosa est, in peccatoribus fusca. sicut et Hierusalem modo sanctam ciuitatem scriptura conpellat modo peccatricem.

Nomen fratruelis quid sibi uult in canticis canticorum? Ecclesia cuius nomine illic ad saluatorem ista dicuntur fratruelem uocat Christum qui sit filius synagogae; et quia ecclesiam synagogae sororem in sanctis nostri interdum sentire uoluerunt, idcirco secundum quandam scripturae elocutionem Christus ecclesiae fratruelis appellatur et sponsus.,