Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Saepe in scripturis dicitur: confiteor tibi domine; qualiter hoc intellegendum est?

Non semper paenitentiam uidetur significare confessio, nam confitebor interdum ponitur pro laudabo uel pro gratias agam uel pro glorificabo dominum.

Inperfectum meum, inquit, uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur; quae hic significantia est?

Oculi dei inperfectum nostrum uident, quia deus hominem etiam priusquam formetur agnoscit; et aliter: inperfectum nostrum uident oculi dei, quia cogitationes nostras etiam antequam perficiantur, introspicit. in libro autem eius scribuntur omnes, quia omnes homines non absque eius uoluntate nascuntur, uel quia omnes uoluntates nostrae apud eum plenissime describuntur. sequitur autem: die replebuntur, et nemo in eis. die, id est, Christo replebuntur ac praeter Christum nemo in eis erit, quia deo pleni ea quae dei non sunt recipere non possunt.

Qui sunt pulli coruorum de quibus scribitur: et pullis coruorum inuocantibus eum?

Fideles filios significat de infidelibus procreatos.

Quid indicatur in hoc, quod legimus: ante faciem frigoris eius quis subsistit?

Tentationum per haec frigus ostenditur.

Qua ratione appellantur ancipites illi sanctorum gladii de quibus scribitur: et gladii ancipites in manibus eorum?

Gladii ancipites dicuntur, quod in iudicio corpus atque animam punire simul possunt. et aliter, quod puniant et [*]( lPs.138,14 6ib. 138,16 19ib.l46,9 22ib. 147,17 26ib.l49,6 ) [*]( 1 sepe S 3 uidentur S cofessionem S nam om. S 6 inperfectum-possunt om. 8 in quit om. A V 10 formaretur AV 12 in i libro-omnes om. AV 15 de P 21 fedeles filius (filios correxit m. 2.) S 22 quid-iudicabunt p. 104 l. 4 om. S 23 quiis A V it 26 ancipes P )

104
supplicio praesentis poenae et metu futurae. et hinc est illud, quod in eodem psalmo canitur: domino canticum nouum, quod qui mundi purgamenta creduntur de nationibus ac regibus iudicabunt.