Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur?

Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam [*]( 13 Ps. 1, 5 19 Ioh. 3, 18 22 (Ps. 68, 25) ) [*]( 1 salomon (sic semper) AV istrahel S 2 potabetis S 3 archam SV 4 quod hunc locum curaret abscondit S curare V 5 quid-solebat om. S 10 incipit in psalmo S 12 heriticumque S a 13 ipsi psalmi finem S ipsa V quait (corr. m. 2.) P post resurgunt sequuntur in 8: neque peccatores in consilio iustorum 15 meritis est et fines S meriti est et V de om. AV 18 iudicabitur] iudicatur S iudicatus est S 21 cum-decernit p. 88 1. 3 om. S )

89
iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit.

Quid sibi uult illud, quod frequenter psalmorum titulis inscribitur, in finem psalmus Dauid?

Quod psalmi in finem mundi bonorum repromissionem respiciant, uel quod ea quae Iudaei obtinere se posse in principio crediderunt, nos consequamur in Christo quem uenisse confitebimur in fine.

Quo modo intellegendum est, quod scribitur: eloquia domini eloquia casta, argentum igni examinatum, probatum terrae purgatum septuplum?

Casta dicuntur eloquia domini ideo, quod nullo sint adulterata mendacio et ad uicem argenti quod examinatur igne septemplici spiritus igne mundentur.

Non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, cum utique de sanguine magis latinum sonasset, quam ob causam de sanguinibus contra regulam latinitatis inscribitur?

In Graeco αἱμάτων legitur, id est plurali numero sanguinem significans; cuius proprietatis fidem etiam in latinum plurali numero translator expressit.

Cum in psalmo scriptum sit: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, quo modo iterum in alio psalmo scribitur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? [*](1 Es. 45, 7 5 (Ps. 4, 5, 6) 10 ib. 1!, 7 16 ib. 15, 4 23 ib. 15, 10 25 ib. 29, 10 ) [*](n i x 1 niudicatis P et illudP 2 creans// P xiuta P adfectum -iuxta om. A V 4 titulus AV 5 inscriuitur S 6 fine S repro- missione SAV 7 quae] quod S optinere P obtenera S se om. A V di 8 crederunt P 9 conStemur SA V finem SA V 10 V quo—expressit om. S 11 igne V 12 probatum om. PAV exhibent edd. 14 igni A V 15 igni A V 16 inquid V 20 ematon P et maton V S 22 expresit P 23 psalmum S 24 psalmo in margine scriptum P 25 discendo SPV )

90

Descendere in corruptionem saluator prophetae uoce pronuntiat, dum clauorum adfigentium inruptione penetratur. rursus non dedit dominus sanctum suum uidere corruptionem, quia corruptionem carnis Christus celeri resurrectione praeuenit.