Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Qua causa scribitur: in illa die magna tribulationis nemo liberabitur nisi Noe Daniel et lob, cum utique, quando ista Ezechiel propheta dicebat, solus forsitan Daniel in corpore fuerit duobus aliis iam tunc in pace dormientibus uel carnis nexibus absolutis?

In his tribus sanctis tria hominum genera significari uidentur quae liberanda in die illa tribulationis a periculis promittuntur; in Noe enim gubernatores ecclesiae praefigurantur, in Daniele sancti continentiamque sectantes, in Iob coniugati et iustitiam diligentes.

-II. Quid significat illud, quod dicitur in propheta: auferam cor lapideum de carne uestra et dabo nobis cor carneum.

Durum cor et inoboediens lapidei testificatione demonstrat, carnei uero significatione cor molle ostendit ac docile et quod insinuatam possit recipere conpunctionem.

Quid est, quod scribitur in Paralipomenon: quae habitabat in Hierusalem in secunda?

In secunda, id est, parte. Ezechias enim secundum Hierusalem murum fecit filiusque eius Manasses tertium; habitabat ergo haec de qua scribitur in secunda parte ciuitatis.

Arcam domini in qua erant duae tabulae testamenti quo ablatam esse credendum est?

Legimus in Paralipomenon Iosiam regem Iuda, cum Hierusale faceret pascha domino, ad leuitas ita locutum esse: ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificauit [*]( 3 (Ez.14,14) 12Ez.ll,19; 36,26 19IP. Reg. 22,14 28 IIPar. 35,3 2 die illa AV 3 iste zechiel V 4 danihel AV 5 duos V 9 danihel A V 13 caneum V 15 demonstrat-signifieatione om. A V 16 cordis PA V 19 quid-ciuitatis om. S est om. V 21 id est in secunda parte A V in hierusalem sed in erasum P ierusalem A 24 area. S erat S 25 esse om. S 26 in hierusalem S 27 faceretJ aceret S 28 area AV )

88

Salamon filius Dauid rex Israhel; nequaquam enim eam ultra portabitis. hoc loco ita intellegere quidam uolunt, quod Iosias futuram praeuidens uenite, iudicemur arcam domini in certum tamen quo tunc loco curarit absondi.

Quid inter holocaustum et hostiam interest? Quod hostiae partem sacerdotes edebant, holocaustum uero erat hostia integra atque perfecta, quia tota in oblatione sacrificii igni dabatur. hostiae quoque pacificae appellabantur, quibus uesci populus solebat.

Cum primus psalmus primis illis uersiculis impium peccatorem hereticumque discreuerit, quid sibi uult illa sub ipso psalmi fine conclusio in qua ait: ideo non resurgent impii in iudicio.

Psalmi huius initium de discretione meriti et finis de discretione iudicii in quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, iustus, ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut puniatur. neque enim tunc iudicabitur iam iudicatus, secundum quod scriptum est: quia autem non credit, iam iudicatus est.