De Laude Heremi

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Recte ergo tu, ueneranda tellus, sanctis aut in te positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum aut desiderabilis extitisti, quia pro uniuersis bonis illis es fertilis, in qua habentur uniuersa. tu cultorem hunc qui suam terram, non qui tuam excolat, requiris, tu inhabitantium te uitiis sterilis, tu fecunda uirtutibus. tuam quicumque familiaritatem quaesiuit, deum repperit, Christum in te, quisquis te coluit, inuenit. ipse qui te habitat, domino habitatore laetatur. idemque est et possessor tuus et diuina possessio. tuum qui non refugit habitaculum, factus est dei templum.

Equidem cunctis heremi locis quae piorum inluminantur secessu, reuerentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam honore eomplector, quae procellosi naufragiis mundi effusis piissimis ulnis receptat uenientes, ab illo saeculi flagrantes aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum . sub illa interiore domini umbra anheli resumant. aquis scatens, herbis uirens, floribus renitens, uisibus odoribusque iucunda paradisum possidentibus se exhibet. digna quae caelestibus disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis tantum nacta sit patrem apostolici spiritus uigore et uultu radiantem; digna quae illum suscipiens ita eniteret; digna quae et praestantissimos alat monachos et ambiendo proferat sacerdotes. haec nunc successorem eius tenet, Maximum nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit reuerendi nominis Lupum qui nobis illum ex tribu Beniamin [*](1 alia speciosius exsultans EFH alia est sp. H 4 omnes longe EF 5 uerenda EFH 7 extitisti] fuisti H illius EF es fertilis] effertilis E 8 quo EH 9 non qui] nunquam R, colat H 11 sanctorum familiaritatem EFH 12 colit H coluit deum 22 te om. EFH 13 idemque] idem ipse EF est ipse EF 16 praecipue H 17 complectens EFH 22 digna quem possidebunt R 25 eniteret] emitteret HR 26 ambiendos EFH 28 haec] et R )

193
lupum rettulit; haec habuit germanum eius Uincentium interno gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet uenerabilem grauitate Caprasium ueteribus sanctis parem; haec nunc habet sanctos senes illos qui diuisis cellulis Aegyptios patres Galliis nostris intulerunt.

Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus conuentusque uidi! pretiosa in his suaui unguedine alabastra fragrabant, conspirabat passim odor uitae. interioris hominis faciem exterioris habitu praeferebant, constricti caritate, humilitate deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, incessu modesti, oboedientia citi, occursu taciti, uultu sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt. nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem solum desiderantes concupiscunt. dum beatam quaerunt uitam, beatam agunt, eamque et dum adhuc ambiunt iam consequuntur. itaque dum optant a peccatoribus segregari, iam segregati sunt. castam possidere uitam uolunt? etiam possident. omne in dei laudibus tempus habere uolunt ? iam habent. desiderant gaudere cum sanctorum coetibus ? iam gaudent. Christo frui cupiunt? Christo spiritu fruuntur. uitam heremi adipisci gestiunt ? coram adipiscuntur. ita per largissimam gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant in praesentiarum merentur. rem porro iam capiunt, dum spem sequuntur. habent non paruum etiam in labore ipso pretium laboris, quia pene iam in opere est quod merces erit.

Horum, mi Hilari carissime, redditus insertusque consortio plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti qui nunc pro reditu tuo alacri exultatione laetantur. cum his obsecro peccatorum meorum intercessionisque memoriam, ne oblitteraueris; cum his, inquam, quibus nescio an ipse gaudii [*]( 2 conspicuam EF 5 gallis H 6 quot E et conuentus H 7 unguedine] odoredine H fraglabant It 8 spirabat EFH 10 in incessu EF -12 augmen R 14 quaerunt] agunt E 15 beata E agunt] habent F dum om. EFH 17 etiam om. EFH 18 uolunt] ambiunt EFH 19 cum om. EFH 20 spiritu om. EFH 21 coram] corde EFH 23 iam om. H 24 ipso] suo R 29 que om. F ) [*]( XXXI. pars 1. ) [*]( 13 )

194
plus attuleris an maius inueneris. tu nunc uerior Israhel qui corde deum conspicaris ab Aegypto saeculi tenebris dudum expeditus salutiferas aquas submerso hoste transgressus in deserto accensum fidei ignem secutus amara quondam per lignum crucis dulcia nunc experiris, salientis in uitam aeternam aquae potum a Christo trahis, internum hominem superno pane pascis, in euangelio throni tui diuinam accipis uocem. qui cum Israhel in heremo contineris, cum Iesu terram repromissionis intrabis. uale in Christo Iesu domino nostro. [*]( 7 (Matth. 19, 28) ) [*]( 5 salientes aquas EFH 6 interim H 7 throni tui] tonitrui R (foricasae ita scribendum) 8 contineris] commoraris EF Explicit R Explicit epJa sci eucherii lugdunensis archiepi de laude heremi EF H est mutilus )

195