De Laude Heremi

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

0 quam iucundae sunt sitientibus deum etiam deuiae illis saltibus solitudines! quam amoena sunt quaerentibus Christum illa secreta quae longe lateque natura excubante porrecta sunt, silent ubi omnia! tunc in deum suum laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus uegetatur excessibus. nullus interstrepens illic sonus, nulla nisi forte cum deo uox est. solus illi animo dum sonitus suauis silentium secretae stationis interuenit, interpolatque illum placidae quietis statum strepitus quiete dulcior et sanctus modestissimae conuersationis tumultus. tunc hymnis suaue resonantibus excelsa ipsa feruentes chori pulsant atque in caelum non minus pene uocibus quam orationibus peruenitur.

Fremit frustra tunc circuiens aduersarius tamquam intra caulas ouibus septis lupus. Lupus et tamquam murorum obiectu ita heremi ambitu hostes suos submouet ac ne in uanum uigilent qui custodiunt ciuitatem, peculiarius Christo propugnatore munitur, ut adoptiua deo gens quantum secreti [*](1 habitoribus E 8 mundi R 4 occultari EF 7 sui H 11 membra mundi EF 17 illae H 19 ubi om. EFH 22 suauis om. EF 23 interpellatque H 27 pene] plane H )

191
spatiis exposita, tantum hostibus suis clausa sit. inuisit sane speciosa deserti laetantium angelorum chorus et per illam Iacob scalam commeantes heremum frequentia abditae uisitationis inlustrant. in illo quoque meridie sponsus recubat, habitatoresque deserti caritate uulnerati contemplantur eum dicentes: inuenimus quem diligit anima nostra, tenebimus eum et non eum dimittemus.

Non est infructuosum, ut creditur, non est istud sterile heremi solum nec infecunda arentis saxa deserti. ibi multiplex germen et centenos fructus accola recondit. non facile illic iacta semina secus uiam decidunt quae uolucres absumant, nec in petrosa facile dilabuntur quae non habentia altitudinem terrae orto sole aestuent et arescant, neque in spineta facile fugiunt quae iam adultis sentibus obruantur. uberi illic messem prouentu colonus metet, producitur in his saxis seges illa per quam etiam ossa pinguescunt. inuenitur etiam illic panis uiuus qui de caelo descendit. erumpunt in illis rupibus fontes inrigui et aquae uiuae quae non satiandis solum, uerum etiam possunt sufficere saluandis. hic interioris hominis pratum et uoluptas, hic incultum desertum, illic mira amoenitate iucundum est, eademque corporis est heremus animae paradisus.

Nulla iam quamuis fertilis tellus terrae heremi se comparatione iactauerit. est terra aliqua frugibus ditis? in hac maxime nascitur frumentum illud quod esurientes adipe suo satiat. est alia grauidis laeta uinetis? in hac maxime profertur uinum illud, quod bene laetificat cor hominis. est alia pascuis praestans ? in hac saluberrime pascunt oues illae de quibus dicitur: pasce oues meas. est alia floribus picta uernantibus ? in hac maxime uerus ille flos campi et [*](6 Cant. 3, 4 15 (Es. 66, 14) 16 (Ioh. 6, 51) 17 (Ioh. 4, 14; 7, 38) 25 (Ps. 147, 14) 27 (Ps. 103, 15) 29 Ioh. 21, 17 30 (Cant. 2, 1) 2 et] sed EF 6 diligit] quaesiuit EF 7 eum om. EFH 8 sterilis E 9 infecundi E 10 accola fractus EFH illic EFH 13 terrae om. E exaestuant H 19 pratum] pastus H 21 iocundus ER 25 nascitur om. R 26 grauidis om. R 27 est] et EF 28 pascnnturEF )

192
lilium conuallium refulget. postremo alia pretiosis et speciosis exultans metallis, alia uero auro suo fulua est? in hac uarii lapidum micant uibrante luce fulgores. ita terra haec singulis terris maior ad singula omnes praecedit bonis omnibus.