Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

291
Post haec adseritis aduersarios papae Romani dici non debuisse qui praedictum prolatis petitionibus accusabant, ad assertionis fidem iungentes, quod eos isto nomine praecepta regia non uocassent. o homines omni artis lima conpositos et caminis fabrilibus excoctos, qui (ad) adstipulationem dictorum desudata inuenere testimonia. amamus, reuerendi uiri, sententiam uestram et, ut aiunt, in ipsam pedibus imus: cognoscimus errata quae dicitis. inimicum uocet aliquis accusantem et tragico nomine appellet contumeliam non merentem? dehinc subiunctam quaestionem rhetorica fibula momordistis allegando: "testis est Romana ciuitas, si omnes episcopi senes et debiles conuenerunt". ecce orationem ueri neruis nitentem et ipsi Cepasio praeferendam nitore sermonum. ergo quia se aetate ualentes et corpore inbecillos esse dixerunt, ipsi se ineptos iudicio esse testantur, quoniam membrorum se dixerunt iam sustinere dispendia, maxime si hoc ingerere clementissimi domini auribus praesumpserunt. uos putatis. ab uniuersis dei conspectibus pulsi, illo uestrorum more congressuum ubique narranda confundi et apud principem de collectione pontificum alios protulisse sermonem, nisi quos aetatis maturitas [*]( 12 cf. Cic. Brnt. 242. p. Cluentio 57. ) [*]( 1 adseretis B, adaentis A, absentis Rm, absentes c romane R, romanae A, rnmani (n inter scribendum in o corr.) L non T in ras. 2 accusabant] add. AR et m, unde Schottus hausit: doloae uidelicet hoc agentes eo quod adnersarios suspectosque (Bnspectosquae R) cana (cana om. m) canonica sjnodalibus clamante in decretis auctoritate (auctoritatê R) in suam recipi accnsationem episcopos minime oportnisse nos non latnisset 3 assertiones Rm pcepta T 4 notasset R 5 L 5 dictorum B, doctorum ALPRTV bm 7 ueram R 9 appellet c, appellit BLTV1, repellit PV* (s. I.) b, repellit adpellit AR, repellit appellat m 10 questionem ALR rethorica LT fibnla BLTV1, argumentatione V2 (s. I.), fibnla i. e. argnmentatione Tc, argumentatione fibula ARm allegando BLPTV*, addendo BV2 (s. I.) c, addendo allegando Am 12 neris b cepa.sio (a eras.) L 13 sermonem Rm quia] qui Rm 14 inbicelloa B, imbecilles Pbm. 15 esse iudicio V 17 d*ei (I ? eras.) L 18 illorum Rm congressum A 20 nisi (isi in ras.) V ) [*]( 19* )
292
ordiendae loquelae fecit auctores, quibus anni ueteres reuerentiam contulerunt, qui putabantur bonorum meritorum suffragio in longum fuisse seruati. ipsos ergo de grauidae aetatis fatigatione queri decuit, quos aetas iusserat allegare. uiri optimi, subdidistis, ex praeceptis regiis euocationis causam fuisse iam cognitam et, Italiae summa moderantem non fuisse quasi de nouo negotio consulendum: plus chartae et scriptioni religionis debitum quam praesentiae principali. nullus ergo in praedicto negotio titulus remanserat, ad cuius inquisitionem pergentes illud iure praeloquerentur exordium. exhinc digressi bonarum rerum ia rege laudatis affectum et colitis uerbis innocentiam quam actibus ignoratis, si tamen cultus est in loquela uestra, quam scabro uomere uelut agentes per deuium aratra proscinditis, marcenti solo lolia commendantes, recepturi pro tali inpendio paleas, quibus gehennae in perniciem uestram ignis animetur.

Sed nunc, ut quidam fertur dixisse, quae quibus anteferam? contra apostolum dicitis inpugnatores summi pontificis non auditos, qui caelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt. hic non incesso ignorantiam, rimosam memoriam non accuso. nolo dicere quod prophetae uerba apostolo contulistis, quia noui et ipsos apostolos recte uocitari quos missos esse non nescio. Dauid enim dicit: furem uidebas et currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. deinde quis se de illa uestra [*]( 17 Verg. Aen. IV 371 23 Ps. 49, 18 ) [*]( 1 ordiendi T, eradiendae Sm loquille B actores T auctores - 3 graui] in mg. huius lineae L adn. m. ant. faucibus didcisso 3 longam R grauide LTV 4 fatigationibna ALR TYb quaeri AB qs (s m ras.) T 5 snbdedistis B, snbditia ARm 7 carte RT 13 loquilla B scabroquo A, scabroso Rm diuium B 14 proscenditis V1, prosendetis B, psindictis R, psindiotis 4 perscinditis m marcentis ARm solo] zezania B, zezanis 0 Å, zixania et m 18 dictis A 19 auditus B Buum B1 20 adulteris AR hinc m incesso iacrepo Å 21 rimotenuosam A profetas BLV 22 ei noni TV1 23 nocari ARTm nescio] nego B )

293
enodem faciat quaestione, qua dicitis: "in criminibus obiectis quod. non excluditur adprobatur" P en uocem Romanae ecclesiae Militibus congruentem, in qua nescias utrum prius nitorem praedices an saporem. putasne, audistis legi: quod iustum est iuste exsequeris? audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conuersatio humana uos tenuit, quicquid non suis ordinibus adprobatur excludi? ubi est illud prophetae: dominus ad indicium ueniet cum senibus populi sui, et de uobis dictum: peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt: uae animabus eorum? sed quid facto opus est, quotiens nulla desperatis medela succurrit, nisi inplorandus est dominus, qui promisit per prophetam, futurum se super omnem superbum et, excelsum et super omnem adrogantem, ut humilietur ? sed fetidum opus. uestigiis insequar set ferrata, si ualeo, caloe contundam ut uere dicam, res cum re, causa cum causa, ratio cum ea quam putant ratione pugnabit. oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid, cum caelestem nesciatis, de terreni domini iussione sentiri, opponendo: quis regi debuit dicere, papam oportuisse. synodum conuocare? certe quod in hac parte constat exemplum ? illum praecipue, qui criminosis multorum propositionibus iam iacebat; quem hoc fuerat damnare quod argui, cui praerogatiuam caelitus adscriptam hostium suorum oblocutio iam tulisset? ad hanc uos dementiam malorum actuum per gradus suos incrementa [*]( 4 Beuter. 16, 20 8 Es. 3,14 9 Es. 3, & 12 cf. Es. 2,12 ) [*]( 1 quaestionem Rm, questionein A 2 ecclaesiae A 3 congraenter R, congruentur A nescies R, nesciebus T, nescitis m praedieis B 5 iuxte AR exequeris Tm6 conseruatio A R m quidquid B 7 profeta$BV 8 ueniat R 9 dictum. V, em. m sodomae B 11 quoties 4 disperatis B medilla Bl 12 per om. AR profetam ABLV 13 snperbom — omnnem B 8. 1. corr. 15 ferrate R ualeo] possum m \' calcae A 16 pugnauit B \'19 iussioni A 20 regi] rel R opotuisse V 21 consistat B1 28 dampnare R, om. m arguere c sacriptam RT 24 hostiam T 25 elemetium. Bm grad.os (i cras.) B )
294
traxerunt, ut hoc credatis esse lacessere quod conuincere nec apud uos habeant a ueritate differentiam odia, quae plerumque contra meritum inpetiti studiis non rationi obsequentia uota concinnant? ubi est illud priusquam agnoscas, ne adiudices quemquam? olim uos accepit grex positus in sinistra collegas, apud quos ex praeiudicio excepisse sententiam creditur qui meruit ad examen adduci et hoc est reum existere quod libram disceptationis intrare.

Praelocutioni tamen optime diuinum subdidistis exemplum, quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo Chrysippum tenere lineam putes: peccatori dicit deus: quare tu enarras iustitias meas? huic dicto conserentes quasi ad sacerdotes apostropham: "quia beati Petri apostoli uicarius aestimatur, prohibetis archiatrum eius corpori adferre medicinam: quomodo uos animae eius curationem exhibere renuitis ?" magnum per diuina ridiculum an maxima lamenta sint nescio. uos alienae febri curam quaeritis, uos fatiscenti animae medelam adhiberi cupitis et in leti proximitate positi uestri inmemores de alterius salute tractatis. quid si illud uere uobis a propheta dictum sit: numquid parum est quod molesti estis hominibus, molesti estis et deo meo ? et iterum: medice, cura te ipsum ? sed hinc alias. [*]( 4 Eocli. 11. 7 11 Pa. 49, 16 30 Es. 7, 13 22 Luc. 4, 23 ) [*](1 lacissire B, laceseere R 2 uos om. A 8 impeti R 4 adiudicis B 5 accipit B 6 praeiuditio excoepisse R 9 tamen optime T m ras. optimae B 10 eloquiis Rm archisipum ALPV*, archeeipam BV1, archisippum T, chrisippum R, chrysippum m; architectum Chrysippum fort. 11 putetis T dominus A 12 hic B dioo L1 18 eaoerdotis LTV2m apostrofam ABLPV, apostrophen b quia] qui Rm 14 prohibitie B, probetia coni. Schottus archeatrum BV1, archimedicum atrum A corpori—eius in mg. inf. add. L 16 exhibe L renuetisALT, rennuetis BV, rennuiti B 16 sunt B1V1 17 medillam B 18 adhibere m loeti LV, laeti Å, lecti R, luci Pb propesiti Rm immoree B 19 qui L 20 profeta BLV sit om. b )

295
nouimus, quia sanari non potest conclamatus et inprobus in profundum deueniens mira temeritate contemnit. sed credo uiuit ia istis et in malae conuersationis suae morte consilium, et potest optare quia alteri quod. ipse iam perdidit. nunc recte nobis cum propheta dicam: omnia quae loquitur populus iste coniuratio est, et timorem eius ne timeatis neque formidetis. facessat a nobis qui in nobis est pruritus iste linguarum, quos uere idem propheta arguit: scribentes iniustitiam scripsistis. non nos beatum Petrum, sicut dicitis, a domino cum sedis priuilegiis uel successores eius peccandi iudicamus licentiam suscepisse. ille perennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros: quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet quos par conuersationis splendor inluminat. quis enim sanctum esse dubitet quem apex tantae dignitatis adtollit, in quo si desint bona adquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore praestantur? aut enim claros ad haec fastigia erigit aut qui eriguntur inlustrat: praenoscit enim quid ecclesiarum fundamento sit habile, super quem ipsa moles innititur. sed hinc actibus uestris caelestem potentiam putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati apostoli adiutricem, ut dicitis, dexteram commodatis. nescitis, stolidi, solem facibus non iuuari nec ad praesidium diurnae lucis lychnos accendi? scriptum enim est : scrutatur corda et renes deus. [*]( 1 cf. Prou. 18, 3 5 Es. 8, 12 9 Es. 10, 1 24 Ps. 7, 10. Hier. 17, 10 ) [*](1 cumclamatus A, cumconclamatus B *2 ueniens T con- tempnit ABLBV 3 aiaet B male BLRT conuenionis b 4 poteat quis T 5 profeta BL dicimus Bm 6 ioratio ARm est T m nu. timore B1 7 nec Pb procul sit a nobis facessat a nobis Bm, faceesat proOul a nobis a nobis A 8 putritus B 9 profeta BLV scrfbens L1 scripeerant m 12 perhennem T /////cum B ras. 4—5 litt. 18 innocentia emisit AR 14 conaersationee B* 16 adquaesita B 19 edeeiarum B quem) quod m 90 molis B innitatar T hinc] in A 22 quommodatis in mg. add, B corr. 23 lichnos ABT, lignoB BV1, licghnos L 24 adcendi B eet enim ARm )

296
Sed in illa parte quis argumentis uestris audeat respondere, nisi quia sine arte dicitur uerum et fides mendacio sermonum technis adsuitur? "cur" inquiunt "ad principem conuenistis, si audiri non licebat inpetitum?" sic uos in stuporem pecualem peccati nebula aut diuinus horror oblimat, ut uerecundam excusationem aut fraude mens uestra transeat aut beluarum pressa hebetudine non agnoscat? an forte aliud putatis fuisse, quod dictum est, ipsum debuisse synodum conuocare, cuius opus erat officio, ut uos uidelicet per pontificale examen sententia diuina percelleret, quos a capitis sui conpage in salutis detrimento insanus feruor absciderat P

Post Esau mentionem operi uestro nescio uerbis an latratibus indidistis, conparantes ei antistitem uestrum, qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo ad ista quid referam, qui ex omni obiectorum parte concludor? quis rogo uestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deseruit, eripuit? cui tantorum munerum lacob uoce est conlata nobilitas? quis ei uobis caeci parentis desideriis pariturus Occurrit? quis uestrum deuotione sua genitorem uenerabilem. captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? nonne conlatione tenebrarum uestrarum nox putatur per sudum rutilans iubar ostendere et omnis obscuritas actibus uestris conlata decorem solis adsumit? praeterea tunc Iacob quamuis [*]( 1 audeat argumentis nestris b 2 fide∗(n? eras) L meadatio ABL, om. R 3 tegnis ABLPBTV adsuetnr B, frana uel caliditas adsuitur A 4 audire B 5 nebulae B excausationem B 6 mens uestra] massuram ARm bel|∗uarum d eras.) L 7 hebitudine ABLPRTV, habitadine b 9 officiis —nidelicet T in ras. 10 perceleret LV (feriret V* m mg.), procelleret B, percellit et B, percelleret et m 11 feruor] fmor RV2 (w mg.) m 12 poste saugmentatioem B, postea aucmentetionem A, postes. Argmentationem m13 indediatis B comporautes A, operantesT antestitem R ueatrum] u B, noetrum Sirm. senieres B1 16 at m 17 aeitro m symaco T .18 uice m 20 denocatione T a nox] uel eerenum nox A putat A. sadum] puru t serenu V1 in mg. 24 Iacob] Isaac coni. Sirm, )

297
gruentem moribus filii benedictionem tamen contulit iam promissam. nunc quid his longius inmoramur, cum docendi non sint qui calces stimulis intulerunt ? credite mihi, pacis inimica sunt, inpuguationi non sunt idonea quae profertis.