Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,
- Qui pollet magnis paruula iuste fugat.
- Laudentur tereti quos pingis carmine, uates,
- Mascula rhetorico schemate lingua. tonet: [*]( n 9 cf. Mart. VIII 80, 2 III 5 cf. Carm. I 1, 51 )[*]( II. EPITAFIVM BLV ABVNDANTI LV; inscr. om. T 1 superstis B 2 soblimen L capit L 3 census] uirtus b 4 dotibus] cf. p. 130,13 5 sentet B 6 parce EPT 9 aerecundi renouabunt b III. FACTIS VERS (VERSIBVS E),ELV; inscr. om. T 3 tandem b fansto EL V 4 lecta Bb, leta m ELPTV 8 pollit B lureiuste (iure s. I. m. 2) T, iure coni. Schottus et Sirm., rite b 9 teriti Bb, terethi ET, terre et P quod P pinguis PV1 uatis BTb 10 masculi V1, mascul* (r eras.) L, maccta T, macula E rethorico ET stemmate libri defensum a Barthio Aduers. p. 901; em. Sirm. )
- Ceu Paulus Christum docuit hominemque deumque,
- Quo praestat cunctis gaudeat eloquio.
- Attica per Graios ditentur dogmata sensus
- Et nostrum stupeat Graecia docta decus.
- Moralis strictis, narrentur physica certis,
- Historiam monstrans indicet historia,
- Comica per limam numerentur, fortia plausu:
- Conueniunt operi lucida dicta tuo.
558