Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. In commune, bonus non sentit damna sepulcri.
  2. Fila legunt Parcae quae dederant miseris:
  3. Pendula lassantur quae plebem stamina portant:
  4. Fortia contingunt licia nobilibus.
  5. Cana uenerandi renouabant saecula mores,
  6. Inque uicem templi pectora munda tulit.
    III. DE EPIGRAMMATIS PER ARMARIA DOMNI FAVSTI FACTIS.
  1. Consona diuersis finxisti carmina libris:
  2. Suscipiat gaudens littera quod tribuit.
  3. Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
  4. Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
  5. Depositum perdit mens recti nescia semper:
  6. Ad mores redeunt haec document probos,