Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Laus erat in laudem mentitum pangere carmen.
  2. Tunc operi fraus apta fuit: nam more poetae
  3. .5 Seruantes quod crimen habet uetuere pudore
  4. Vera loqui, carmenque fides despexit ubique.
  5. Ars placuit, quam culpa decet: nam doctior error
  6. Extorsit certis metuenda poemata linguis.
  7. Lex docuit sine lege loqui, cum uindicat arte
  8. Quidquid iura negant fandum: retinacula morum
  9. Numina fallaci finxerunt sordida cantu :
  10. Phoebum et ter ternas dixerunt esse sorores,-
  11. Castalium laticem, uarias quoque Palladis artes:
  12. Tunc laurus tripodas cortinam tympana plectrum
  13. Narrabant: illos a ueri tramite fugit
  14. Sensus, et errantes nisus delusit imago.
  15. Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
  16. Sperne, fides: magis, ille, ueni nunc, spiritus, oro,
  17. Cuius inexhausto reuiuiscit semper in anno
  18. Quicquid terra creat, gignit mare, parturit aether:
  19. Qui freta diffundit, solidum dat corpus in arnia,
  20. Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens