Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Gaudia quem faciunt modicum tibi promere carmen.
  2. Cum mea uota deus produxerit ordine coepto,
  3. Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes,
  4. Debita post centum reddam tibi fortius annos.
  5. En statui quodcumque tibi nunc scalpere carmen
  6. Nodoso sub iure, pater, quod nexuit artis
  7. Diuersa sub sorte modis lex proxima poenae,
  8. Vsquam ne fallax nutaret syllaba. dixi.
    X. HVMNVS VESPERTINVS.
  1. Nigrante tectam pallio
  2. Iam terra noctem suscipit,
  3. Vt uiua dulci funere
  4. Reconualescant corpora.
  5. Mortis figura blandior
  6. Bustum soporis admouet,
  7. Anhela lucis aestibus
  8. Dum mens tepescit otio.
  9. [*]( 159 infundes BLPTVb, infondeng E, cm. Sirm. cofinum B LV 161 faecnoda B snperstant b 168 quae EPb 161 cepto ELT 165 palmis libri, em. Sirm. 167 sculpere b 168 nodo**so (lo uel co eras.) L nexuet libri, em. Schottus et Sirm. 169 forto EP1Tb, fronte P2 in mg. et Sirm. pene P b 170 mutaret PT\'b sillaba ELPT )[*]( X. Carmina X—XXI solus exhibet B HYMNI ALIQVOT ENNODII inscr. B m. rec.; IN XPI NOMINE YMNVS MAGNI|FICIS ENNODI (HYMNVS—ENNODI m. rec. exp.) HYMNVS VESPERTINVS DICTVS A DOMNO ENNODIO B 3 dulce B 1 anela B 8 tepescet B b, tepescat Icr. Bambach )
    540
  10. Lux Christe uita ueritas.
  11. Ne fusca somni tempora,
  12. Tetris parata umbraculis,
  13. Nos ad tenebrae euocent.