Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nox nulla nos subdat sibi
  2. In noctis atrae tegmine,
  3. Sed nec caloris ebrii
  4. Mentita pingat corpora,
  5. Verum reatum nesciis
  6. Falsi ministrans criminis,
  7. Tu per quietis munera
  8. Adsiste, custos peruigil.
  9. Hostis procul sit callidus:
  10. Quod laedit, illud dormiat.
  11. Qui dente saeuo mandere
  12. Certat cubantes lectulis,
  13. Hic membra uinctus lugeat
  14. Pulsare sese quos foues.
  15. Madente carne spiritus
  16. Non enecetur naufragus.
  17. Ornet cubile castitas,
  18. Quae prima uirtutum micat:
  19. Viuat fides in pectore,
  20. Quae luce uernat perpeti.