Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,
  2. Cuius alit magnam carminis unda sitim.
  3. Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis
  4. Cognatas sicco sorbeat ore potans?
  5. Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:
  6. Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.
  7. Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
  8. Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.
  9. Nobilis occultum condiuit limpha saporem,
  10. [*]( 1 perfidi eme ex perfidie me B corr. 2 actinus B 8 areditate B\' 5 op\' T intelligo B1 L doctis fort 6 rubiginoaus B hebites B 7 factorem (a ex 0 corr.) L coliigium B fixit Ll 8 reparatea Bx ergo L 9 lilato L meream libri beuificio B tamen B, om. rell. 10 gluuidinua BEPTYb, gludininus L, Cluuienus coni. Gronouius Obs. p. 404, cf. Iuuenal. I 79 11 uereos B carthae B 12 iocunditatem ELT familiaris mali B, familiari rell. 13 conpraemite B )[*](1 VERSVS inscr. ETV 4 cognatis ELPTV potanl] uorans coni. Schottus, potens coni. Valerius Andreas 6 uapore- α ferum Bx 6 aestuat Sirm. iecor B proipiunt B 8 putaet L bibat b 9 condibit B ljmfa BLT )
    525
  11. Conputet et damnum, ei minus inde feram.
  12. Lubrica Cecropio confidens lingua coturno
  13. Nil iactet priscos nobilitate seni.
  14. In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,
  15. Qui per membra suum desecat arte melos.
  16. Doctus ad incudem uerba infabricata referre,
  17. Quosque facit uersus terque quaterque probat.
  18. Aetas cana refert digitis animasse Myronem
  19. Quod fingebat opus uiuificante manu.
  20. Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.
  21. Quod natura deo, hoc tibi dant studia.