Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,
  2. Primaeuum facias aedificante lyra.
  3. Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,
  4. Mox Helicem uernis sibilat aura modis.
  5. Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
  6. Feruenti Pallas sidere dona ferat:
  7. Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:
  8. Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.
  9. Faucibus e mediis inpasto uiscera praedam
  10. Ore potens tollas, quam tenet ore leo.
  11. Iam scio Castalii quo me traxistis amores:
  12. Accedunt culpis munera uestra meis.
  13. Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,
  14. Hibernos passura notos, quam nauita pauper
  15. [*]( 11 Hor. Carm. II 1, 12 15 Hor. Ep. II 3, 441 )[*]( 10 conpntet (e in a corr.) B 11 cicropio libri 12 nihil L* iacet L aeDes Pb, niros uel feros coni. Schottus 14 menbra B arce T1 16 prob t L (spatio 1 litterae uacuo) 17 myronem B, maronem rell. 18 quos E 19 tu∗∗∗L menbra B modnlamina membris coni. Schottus 20 hoc-quod coni. Schottus 21 plecta L 22 primenum libri aeuiflcante fort. 28 simulis B 24 elicem libri, Helices fort. 25 roras L 26 sidere (re in ras. corr.) T 27 etbereo PT 29 inpasti fort. niscere Sirm. 30 potans V1 31 iam acio] nescio fort. 33 cimba PT 34 hybernos EPTb natinita B )
    526
  16. Rimosam tenui fingens de cortice puppim
  17. Conposuit nomenque dedit tine laude phaseli.
  18. Illa nec Aegeum pelagus nec littora Phryxi
  19. Nec quaecumque ualet. trux aequora uerrere fundo
  20. Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti
  21. Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,