Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Hic fontis ignem nesciens
  2. Calore feruebat dei:
  3. Vndis uapore iunctus est,
  4. Christo dicatus actibus.
  5. [*]( 27 clandet B; em. m. rec. 28 foetibus Bb 30 quae laude scrip, de B verba de xpi dignior — prepotens exp. m. rec, B, om. edd 31 crederis scripsi, crederes B )[*]( XX. *YMNVS SANCTI MARTINI DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 12 facet B; em. m. rec. 14 feruebftt (eba in ras.) B 16 decatus B1 )
    554
  6. Qua ueste nudum texerat,
  7. Hac rex nitebat aetheris:
  8. Sordente panno adquiritur
  9. Quo fulget astrorum globus.
  10. Quam iusta commutatio!
  11. Astrum rependit indigens
  12. Et regna mendicus parat.
  13. Mox sacra uitae contigit,
  14. De plebe lusit daemonum,
  15. Iussit fauillis surgere:
  16. Vixere tactu funera.
  17. Flagella passus est libens,
  18. Quibus coronam nexuit.
  19. Conpulsus ad antistitem
  20. Votum repugnans induit,
  21. Quod sancta conpleuit fides.