Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Dionysio Christus dedit -
  2. Quot bella, tot uictorias.
  3. Exul piorum ciuis est,
  4. Vrbis supernae particeps.
  5. Constantius uatem loco
  6. Quondam tyrannus expulit.
  7. Non cessit iste turbido,
  8. Creuit periculis fides.
  9. [*]( 20 quo b, quod B 25 demonum (e in ras.) B 28 est (s corr.) B 30 anteetitem B\' 31 noto r. innuit fort. )[*]( XXI..YMNVS SANCTI DIONYSII DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 quod B 5 uatem (na corr.) B 7 turpido Bb )
    555
  10. Hoc sancta dat professio:
  11. Te poena tradit prosperis,
  12. Optata mercaris malo.
  13. Persiste, tortor adiuuans,
  14. Lux haec negando ceditur.
  15. O quam beata aduersitas,
  16. Si sic triumphant exules!
  17. Nihil uerendo martyre
  18. Confessor ille distitit.
  19. Dispersa mors quos adficit
  20. Ad uota mortis euolant.
  21. Nil lenta perdit coctio: