Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Iacet catena in nexibus,
  2. Serpens uenena propulit:
  3. 16 Mitis terit superbiam,
  4. Agnus leonem euiscerat.
  5. Plus istud est potentiae,
  6. Quod nostra, Christe, suscipis
  7. Et ueste serui absconditus
  8. Nos ad triumphum prouehis,
  9. Quam si e coruscis sedibus
  10. Fulgore terreres reos.
  11. Deus patet per omnia,
  12. Nullo remotus tegmine:
  13. [*]( XVL HYMNVS DE ASCENSIONE DOMINI DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 nec auet B; em. m. rec. 4 ruet Bb 8 sors B, mors B (s. I. m. rec.) b; cf. Carm. 11 5, 1 14 propulit scripsi, protulit Bb; cf. Carm. II7, 2 15 mites teret Bb superniam B* 18 xpescae B 20 prouehes Bl 22 terreris Bb )
    549
  14. Sed ut iacentes erigat,
  15. Dignatus esse quod sumus,
  16. Redemit ipse ius suum.
  17. Ouem reuexit perditam
  18. Pastoris ad custodiam.
  19. Leuate portas, angeli:
  20. Intrat tremendus arbiter,
  21. Maior tropaeis hostium.