Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quae lingua possit, quis ualeat stilus
  2. Tantae triumphos uirginis eloqui P
  3. Nono, mente molles, discite, masculi:
  4. Exempla praestat, sumite desides,
  5. Puella fortis cum superat uiros.
  6. Virtus teneri nescia semper est,
  7. Nec iura sexus fractaque mens ei,
  8. Quae corde Christum conciperet semel.
  9. Soluunt caducis pectora uinculis
  10. Quibus repostus mentibus est deus.
  11. Tormenta torsit fortia corpore:
  12. Lassante poena creuit amor crucis.
  13. Si scire posses uincere martyram,
  14. Vesane tortor, parcere disceres.
  15. 16 Flammas flagellum carnifices rotas
  16. Cui crux sequenda est non metuit nimis.
  17. [*]( XVII 10 cf. Verge Aen. I 26 )[*](.27 redimit Bb 28 reaixit Bb 29 pastores Bb32 tropheiB B)[*]( XVIL. HYMNYS SANCTAE EVPHEMIAE DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 triamphns B1 3 mollis B1 T mensei B, menseb 8 coociperit B*, conoipiet fort. 10 repositus b 18 posses Sirm., possis B martiram B 16 metnet B; em. in. rec. minas coni. Schottus )
    550
  18. Hanc cum caminis igne crepantibus
  19. Iussisse fertur praecipitem dari
  20. Priscus, ueneni fonte nocentior,
  21. (Nam sic feralem tempore sordido