Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Qui dux prophetae naufragi,
  2. Dum uiuit esca beluae,
  3. Dum nescit aequor quod tenet,
  4. Tutum ferino e gutture
  5. Exactor abrumpis cibum.
  6. Diro reductus remige,
  7. Custode saluus pessimo,
  8. Vates locutus te deum
  9. Tunc iussa gessit fortior.
  10. Inmunda lymphis sobrium
  11. Per busta tetris uexerat:
  12. Viuens sepulcra pertulit,
  13. Viuentis urnae prandlum.
  14. Secreta coeti prodidit
  15. [*]( II cf. SeduL oarm. I 193 sq. )[*]( XL HYMNYS (H in ras.) B TRISTITIAE DICTYS A DOMNO (I 9. 1. m. rec.) ENNODIO B 4 turbidis (b in raa.) B 5 uertat Schottus in mg. 10 uiuet B (uet in ra.) b aesca B 12 tutum—148. 21 prandium sustulit Schottus hoa uersus hymni XII de S. Cypriano esse suspicatus totum B e om. Sirm. 18 abrumpis scripsi, abrumpe B b cibusspibum (pibum ezp. et cibum scr. 8. I. m, rec.) B, cibum b 16 saluus Sinn., saluos Bb, saluas. Schottus 16 uatis Bb 17 ceesit Schottus 18 sobrium B1, sobriam B (corr.) b, obniam coni. Huemer 19 tetris scripsi, terris B b uexerat B et Schottus, oizerat B (m. rec.) 6 21 urnae acripai, ornae B, ornet B (m. rec. a. I.) b )
    542
  16. Testis uerendus intimi.
  17. Sic nos precamur, rex deus,
  18. Maerore fractos ut cibum
  19. De uentre curarum rape.
  20. Viuit medullis quod necat,
  21. Turbantur alta uiscerum.