Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Hostis procul sit callidus:
  2. Quod laedit, illud dormiat.
  3. Qui dente saeuo mandere
  4. Certat cubantes lectulis,
  5. Hic membra uinctus lugeat
  6. Pulsare sese quos foues.
  7. Madente carne spiritus
  8. Non enecetur naufragus.
  9. Ornet cubile castitas,
  10. Quae prima uirtutum micat:
  11. Viuat fides in pectore,
  12. Quae luce uernat perpeti.
  13. [*]( 9 lob. 14, 6 )[*]( 10 fuscas omni Bb 14 noctis] mortid fort. 15 calorespingant coni. Schenkl 20 custos Schottus in Notis, custus Bb, cunctos Schottus 28 dentes seuo Bb 98 none (e uix apparet) B, non b neoetu Bb naufragus B. naufragii B (m. rec.) b )
    541
    XI. HVMNVS IN TEMPORE TRISTITIAE.
  1. Deus perenne gaudium,
  2. Pax Christe cordis anxii
  3. Portusque fluctuantium,
  4. Quem nec procella, turbidis
  5. 6 Si uerrat ima motibus,
  6. Potest fugare a pectore.
  7. Qui mersa ponto subleuas,
  8. Qui subiugata sarcinis,