Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?
  2. Plus erit algentes me superasse uias.
  3. Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent
  4. Frigoribus, passum dic sine lege peli.
  5. Bellum naturae quod discors fecerat annus,
  6. Aestatem atque hiemem detulit una dies.
  7. [*]( 1 cf. Verg. Aft. VIII 97, Yaler. Fl. II 444, Alcim. Auit. III 1 2 cf. Ouid. Fast. I 494 quicquid in orbe patet-)[*]( Cum T plurima cormina omittat, E(acoriulensem d III 22 saec, XIII.) et fnter recentiores hic illic M(agliabecchianam t 6, 29 saec XV) adhibui. 1 ave L 2 paret] patet MPh 3 ardonti∗ B, ardentis ELAf orbebat L lnmim M 4 sagitem B donat L 5 anelat BM 6 excursus V, occur- sum .. lustra] lingta B 7 siesnem M, ueneni Fb 9 ualidus B 11 frigent coni. Schottus 14 aestatom (alt. e corr.)B, sastatim V )
    508
  8. Indutum nebulis canas superare pruinas
  9. Edocuit uates feruidus imperio.
  10. Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
  11. Vestitus tenui tegmine nudus eram.
  12. .cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
  13. Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.
  14. Optanti brumam de uoto contigit horror
  15. Quaesitusque calor nil dedit indicii.
  16. Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
  17. In foribus blandas, cetera difficiles.