Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,
  2. Lampade cum plena totus in orbe paret.
  3. Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro,
  4. Cum segetem messor falce domat propriam.
  5. Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat,
  6. Iussus in excursum Gallica lustra sequi,
  7. Torrida non timui quae uincunt arua Syenen.
  8. Puluis flamma sitis dos fuit obsequio.