(Cypriani) Ad Quendam Senatorem

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas,
  2. sed tua religio caluum, caligaque remota,
  3. gallica sit pedibus molli redimita papyro:
  4. res miranda satis deiectaque culmine summo.
  5. si quis ab Isiaco consul procedat in orbem,
  6. risus orbis erit; quis te non rideat autem,
  7. qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum?
  8. quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
  9. ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos,
  10. respondente tibi uulgo \'et lacerante senatu;
  11. teque domo propria pictum cum fascibus ante,
  12. nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
  13. haec tua humilitas et humilitatis imago est!
  14. aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
  15. Rumor et ad nostros peruenit publicus aures
  16. te dixisse: „Dea, erraui; ignosce, rediui."
  17. [*]( " 15 dclebrant P 16 ut R at PF at rec. carr. F* 17 peribent P 18 sed] at marg. rec. F1 saltim R sedtim P sed tunc F 21 didici PF uox erasa R dicis v 22 religio tu litt. io ca euanidae R 23 calliga P papiro RF papire P 24 calmine P 25 isiaco RP yssiaco F isiacis v orbem m urbem Pamel 26 oris risus : sic marg. rec. corr. litt. b a adpositis Fl orbis Peiper urbis Hartel oris 0) 28 pudet r primo] putet et primo (et antiq. 1n. del.) F 29 tupes (r rec. ss.) R ymnos FP 31 domo propria R domum (donum P) propriam PF ante R olim PF 32 nunc R num PF sistra R canonam P 33 haec tual haec non l\'amel an haec Hartel et h. i. est ω est h. imago Hartel, sed h. i. est Pamel haec tua non pietas est sed pietatis imago Oxoniensis editor Illane uera tuę et simplex abiectio mentis marg. rec. F1 Sinistra marg. humil\' add. R 34 Edibus w monumenta RlP monimenta R2 munumenta F 36 deis marg. rec. F1 ignoscere diui PF (ignoscite diui rec. uiri docti m. P) )
    229
  18. dic mihi, si ualeas: cum talia saepe rogares
  19. et ueniam peteres. quae tecum uerba locuta est?
  20. uere mente cares, sequeris qui mente carentes.
  21. haec iterum repetis nec te delinquere sentis: