(Cypriani) Ad Quendam Senatorem

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Cum te diuersis iterum uanisque uiderem
  2. inseruire sacris priscoque errore teneri,
  3. obstipui motus. quia carmina semper amasti.
  4. carmine respondens properaui scribere uersus,
  5. ut te corriperem tenebras praeponere luci.
  6. quis patiatur enim te Matrem credere magnam
  7. posse deam dici rursusque putare colendam.
  8. cuius cultores infamia turpis inurit
  9. namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
  10. interius uitium cultu exteriore fatentur,
  11. idque licere putant, quod non licet; unde per urbem
  12. leniter incedunt mollita uoce loquentes,
  13. laxatosque tenent extenso pollice lumbos,
  14. et proprium mutant uulgato crimine sexum.
  15. [*]( INCIPIVNT VERSVS BEATI CIPRIANI MARTYRIS CHRISTI R (Yatican. Begin. 110 f. 114). )[*]( VERSVS SCI CIPRIANI EPI ET MARTIRIS XPI (XPI om. F) PF (P — Paris. 2772 F = Faris. 2832 F1 quae in contextu libri F aut ad marginem recem manus s. XVII mutauit). )[*](AD—CONVERSVM tu (RPF) titulm uncialibm litt. ser. F, tninutis PJi ? )[*]( 1 te om. R (rec. ss.) uanis I uariis r ( =vulgata lectio) 3 obstlpui (v al. 88.) F motusl monitus Pallid attonitus Rillin. an moi et? 9 tonicis mulieribus P idem I id est (ipsum add. marg. rec.) P 10 inter iusticia (Interius uitium marg. rec. i F uitiumJ ritum lunius interiore Pamel 11 Id////que (em fras.) P orbem R urbem PF 12 Leuiter Riun. mellita Pamel 13 Laxatos r lapsatos R lassatos PF podice corr. ex pollice (litt. 11 transuersa lineola del., sinistrae marg. antiqua m. tl add. i F 14 Et proprie R Et proprium PF et marg. li rec. rn. ■ mutant om. R uulgatoJ mutato 7?1 )[*](1-. )
    228
  16. cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
  17. se castos memorant; ut, si tantum modo tunc sunt,
  18. ut perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt ?
  19. sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
  20. mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
  21. quale sacrum est-, uero quod fertur nomine sanguis?