De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Multo quidem non modico tempore anxii fuimus et aestaantes non in saecularibus sed in sanctis et diuinis scripturis quaerentes inuenire, quisnam esset primus dies noui mensis, in quo mense praeceptum est Iudaeis in Aegypto pro XIIII luna immolare Pascha. adnuit itaque sanctissimus qui id uidit, et inuenimus. inuenimus autem per ipsius omnipotentis Dei patris immensam bonitatem et iustitiam et Christi filii eius Domini et Dei nostri incomparabili misericordia, qui propter peccata nostra obaudiens suo patri exposuit animam suam: cum qua resurgens a mortuis die tertia pollicitus est discentibus suis uitam aeternam et dedit pignus spiritus sancti gratiam credentibus in passione et resurrectione sua. in quo spiritus ipse Dominus uolentibus id est totis fidei uiribus quaerentibus semis suis reuelat alta mysteria et manifestat obscura sacramenta. ac propterea credentes et pro certo scientes quia nihil denegat Deus, sed unicuique uolenti et desideranti praestat sicuti et uult, commisimus nos in rem tam laboriosam: in qua re non derelicti sed potius ab ipso Deo inspirati uolumus amantibus et adpetentibus studia diuina [*](Caecilii Cypriani de pascha compotus inchoat b, Incipit expositio bissexti c. (litteris D G W coniecturas Usserii Galei WaUisii designaui) . — 2 multae c, multi G non modico om. c G anxii fuimus et W, an. XII et b, annorum c, antiquorum G 4 esset b, sit c v 5 iudaeis om. b a quarta decima luna immolari b 6 sanctissimus W, sanctus sum c, sanctus b id uidit W, diuidet c, uidit b et inuenimus om. c inueniemus autem c 8 filiij felicius c inoomparabilem misericordiam c v 9 obediens c v 10 discentibus b, discipulis c v 11 pignus om. c 12 sp. c, spiritus b 14 alta om. c manifesta b ac] haec (potius hac?) c et sic aiiquoties pro ac 16 commisimus b, cumsimus c, consensimus G 17 derelictis b 18 insperati c, inspirati et illuminati b -adpetentibus b, apparentibus c, approbantibus G )

249
ostendere numquam posse Christianos a uia ueritatis errare et tamquam ignorantes quae sit dies Paschae post Iudaeos caecos et hebetes ambulare, cumque a Deo nos euidenter incipiamus, non tantum primum diem, quo in Aegypto agnus occisus est ostendere, sed et praeterea futuri temporis dies Paschae Iudaeorum et Christianorum demonstrare. incipiamus itaque, dilectissimi fratres, ab Exodi lectione: in qua lectione recognoscimus ipsum Deum et Dominum ad Moysen et Aaron fratrem eius in terra Aegypti dixisse: mensis hic initium mensium primus erit uobis in mensibus anni. fare ad omnem synagogam filiorum Israel dicens: decimo die mensis huius accipiant sibi singuli per domos tribuum ouem per domum: et si exigui erunt in domo ut non sint sufficientes ad ouem, adsumet secum uicinum proximum suum: per numerum animarum singuli quod sufficiet sibi computabunt in ouem. immaculatum perfectum masculum anniculum erit uobis. ab agnis et ab haedis accipietis. et erit uobis obseruatum usque ad quartum decimum diem mensis huius, et occidet eum omnis uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam: et accipient de sanguine, et ponent super duos postes et super liminaria in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes istas nocte assatas igni., azyma cum amaritudine edent. non edetis de eis crudam neque [*]( 8 Ex. 12, 2-11. ) [*]( 2 quae] quod b post] posuit b 3 cumque a deo nos O, cum quando nos bc, onus U non tantum] notandum c 4 quo in] in quo in c v, quo b et praeterea b, praeteriti et cv 6 incipiam b ergo itaque c dilectissimi om. c ezodo delectione b 7 cognoscimus c ipsum dominum nostrum b 8 in t.] hi terram b 10 fare b, facere c, loquere G israhol b ubique 11 decima c 12 per domus c 13 in domum c 14 uicinum et c 15 animarum suarum cv -computet c 16 in quem ouem. b anniculum perfectum masculum cv 17 erit nobis om. v et ab b, ab cv 19 occident W omne cv 20 accipiant c 21 liminaria b, limen cv 22 domus c eum edent] comeditis c 24 amaritudine b, pigridis cv crudum-coctum-assatum cv )
250
coctam aqua, nisi assatam, caput cum pedibus et interaneis, nihil derelinquetis ex eis in mane, et os non confringetis ab eo: quae autem derelicta fuerint de eo usque in mane, igni cremabuntur [ex intestinis eius uorabitis post suam occisionem]. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris, et edetis eum festinanter: Pascha est enim Domini.

Praecepit igitur Deus per Moysen uniuersae synagogae filiorum Israel in mense nouo, qui est initium mensium primus in mensibus anni, in quo habitu ederent Pascha quarta decima luna, ad hoc utique ut et suam diuinitatem credentibus nobis in Christo manifestaret et illorum latrocinium iam tunc ab initio saeculi demonstraret, et qui in Aegypto ad uesperam id est in nouissima saeculi tempora praecincti et calceati aduersus agnum Dei immaculatum prima die azymorum ad uesperam cum gladiis et fustibus exierunt, et uniuersa quae ab omnibus prophetis praedicta fuerant in eum commiserunt. et ideo qui iam non secundum imaginem sicut illi, sed secundum ueritatem in commemorationem passionis filii Dei Pascha celebramus, nihil aliud inprimis nisi mensem nouum quia sit et unde incipiat et ubi finiat totis? uiribus fidei nostrae diligenter requirere debemus. et tunc inueniemus, nec ante nec post XIIII lunam inuentam posse ab ipsis Iudaeis Pascha obseruari.

Quod ipsum quidem euidenter incipiet nobis ostendere sancta et diuina Geneseos scriptura dicens: in principio fecit Deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et [*]( 6 Gen. 1, 2—5. ) [*]( 3 relicta cv 4 in om. c igne c ex ... occisionem om. b 7 et bacula n. i. m. uestris om. c 8 eum b, illud cv .12 adhuc c 13 ut om. c 14 illorum b, eorum cv et qui i. a. a. uesperam om. c 15 tempora om. c 16 aduersum c dei agnum cx 17 uniuersa om. c 18 prophetis dei cv praedicata b 19 qui] quia c illis et b, prius c 20 paseionis om. c 21 quis W, quae c, qui b 23 quarta decima luna inuenta b 24 obseruare c 25 incipiat cv. )

251
spiritus Dei superferebatur super aquas. et dixit Deus: fiat lux. et facta est lux. et uidit Deus lucem quia bona est. et diuisit Deus inter lucem et inter tenebras. et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. et facta est uespera et factum est mane dies unus. referendo igitur et insinuando nobis sancta scriptura ipsum Dominum diuisisse inter lucem et tenebras, id est inter diem et noctem euidenter ostendit hunc esse primum diem et sequentem eius noctem, inter quos omnium artifex aequaliter hoc est irreprehensibiliter diuisit.

Qui nunc comprehenditur esse VIII kl. April., a quo die computantes aliqui ex nobis qui priores uoluerunt hunc mensem nouum ostendero et ipso XIIII luna inuenta dies Paschae secundum Iudaeos demonstrare, dixerunt eundem mensem ab id. Martii incipere et in diem id. April. consummare, et sic impegerunt. ac propterea ipsos dies XXX quamuis recte diuiserint in XI et XVIIII, undecim scilicet in communi anno retrorsum computantes et ad idus Martii peruenientes, decem et nouem in priorem illum annum quo embolismus incurrit immittentes et usque ad idus April. deuenientes: in hoc errauerunt, ut dixi, cum uere primum diem noui mensis comprehendere non potuerunt. quae res sic modo uere ostensa demonstrabitur, cum in ipso pinace a nobis composito nullus annus fallere « inuenietur.

Volentes igitur hunc mensem uero ostendere, unde incipiat et ubi finiat, reuertamur ad Genesim, quae retulit nobis ipsum Dominum diuisisse inter primum diem et primam noctem. unde recognoscimus et inter secundum et inter tertium diem et noctem neminem alium. [*]( 1 aquam c 3 et inter] et c 4 alterum uocauit om. c 5 factum est uespere e 6 referendum c igitur om. c 7 inter tenebras b 8 oetendimus b sequente eius nocte c 9 omnium] nocte inter quos omnium die inserit c 11 qui nunc b, in hunc c, ia nunc G VIII] XI c putantes c 12 prioris c 13 et... demonstrare om. c 14 dixerunt enim c idus b, VIII id. c in die non. april. c 15 et sic impegenmt om. c ac] hac c 16 XXIX c, XXX gen. b quamuis... I. 25 ubi finiat om. c in XI et X et IX b scilicet in W, sciunt et in b 25 deum diuidisse c 27, primum et om. c alterum inter om. c )

252
nisi ipsum Dominum diuisisse, et sic a quarto die hoc officium soli et lunae iniunxisse. ipsa sunt enim duo luminaria maiora, de quibus Dominus dixit: fiant luminaria in firmamento caeli ita ut luceant super terram, et diuidant inter diem et noctem, et sint in signis in temporibus et in diebus et in annis, et sint in splendore in solidamento caeli, ita ut luceant super terram. et sic est factum. et fecit Deus duo luminaria maiora, luminare maius initium diei et luminare minus initium noctis etc. haec sunt autem duo luminaria, quae non tantum hoc officium acceperunt, ut diuidant inter diem et noctem, sed et ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis.\'

Propter hoc ergo Hebraei tunc qui digni fuerant spiritu Dei edocti singulos quoque annos secundum lunae cursum computauerunt. et ut ad cursum solis occurrerent inter sexdecim annos, mensis primi dies XXX in duas partes non aequaliter sed secundum rationem diuiserunt, sicut superius diximus nostros antecessores quidem secundum Hebraeos recte diuisisse in XI et XVIIII, diem autem primum mensis primi non comprehendisse et ideo errasse. qui dies primus noui mensis secundum cursum lunae duodecies decrescentis recognoscitur XVI kl. April. : in quo talis eadem hora inuenta est luna, qualis ante annum fuit V kl. April. facta. cuius anni dies Hebraei numerant CCCLIIII usque in XVII kl. Aprilis. qui autem secundum cursum solis computant, post undecim dies et quartum diei VI kl. April. suppletis [*]( 8 Gen. 1, 14-16. ) [*]( 1 deum cv quarta c solis et lunae illuxisse b 2 maiora om. c - 8 dominus dixit b, ait deus c 4 ita ut luceant b, sicut pariant c, sicut appareant G, pareant U 5 in signis et in diebus et in mensfbus et in temporibus et in annis c 6 solidamento b, firmamento cv 7 ita] sic c et sic... I. 9 noctis etc. om. c 13 propter hoc ergo b, post haec enim breuiter dicam quod c spiritum b 14 singulos] in coelis b quoque annos secundum cursum lunae (computauerunt supplet W) numquam fecerunt pascha ante XII. kal. apr.: quae luna nata in VIII id. mart. xnn est in XI (XII W) kal. apr.: cum quo tam magnum officium fuerat adepta (cf. 253, 15) sic hanc periocham exhibet c 15 diei b 18 in XI et X et IX W 20 XVII b 22 CCLVII b 24 IIII quartum - b, quartam v )

253
diebus CCCLXV et quarto diei annum consummasse inueniunt, et sic primum diem noui mensis uenturi V kl. April. ostendunt. ac propterea quatuor quadrantes quadriennii in unum diem redigentes quinto quoque anno non V kl. Apr., sed V kl. Mart. inmittunt, ne primo diei mensis noui superuenturi integrum diem immittant, et hunc totum ordinem quem Hebraei priores et ante ipsam Romam conditam certa ratione assecuti sunt subuertant. annus igitur Hebraeorum in m menses diuisus facit mensem XXIX S: similiter et Romanorum in duodecim quoque partitus facit mensem XXX S. ergo inter XXIX S et XXX S interest quae intelliguntur esse horae XI et quartum horae. in quibus XI horis et quarto horae prior ambulauit sol quando factus est initium diei. sic autem et luna initium noctis fieri repromissa, non oportuit eam post occasum solis fieri et sic in caelo uideri, quoniam debebat a primo die uideri et prosequi, cum quo tam magnum officium fuerat adepta. hoc est igitur quod per singulos menses reparata quinta decima luna proceditur a sole. et ideo per annum plus ambulare inuenitur sol XI dies et quartam partem diei. et sic luna, quae quarta feria V kl. Apr. quinta decima fuerat facta, inuenta est suppleto primo anno XXVI qu. V kl. Apr.: item secundo anno adiectis XI diebus et qu. inuenta est VII 8. V kl. Apr.: tertio anno XVIII dod. V kl. April.: quarto anno XXX V kl. Apr.: quinto anno XI qu.: sexto anno XXII S.: septimo anno III dod.: octauo autem anno inuenta est XV V kal. Apr., qualis in principio fuerat facta.

Hac itane ratione non sua sed Dei sapientia instructi Hebraei circa cursum lunae iuxta regulam primam Graecorum more [*]( 1 quarta diei add. W 4 sed quintum kl. mart. inmittuntur b primi b 8 S (Bemissis notam) hic et locis proximis add. W 9 duodecim quoque W, XII deciae quae b menses 6 10 XXX W, XXXI b quarta W 11 quartum b 14 prima bv quum b 15 igitur] itaque c 16 proceditur] praecidetur c 18 in quarta c V kl. apr. XV decima b, in aequinoctium VIII kal. apr. XV c 19 qu. (= quadrante) add. W, om. bc hic et pro- zimis locis V b, VIII c idem c adiectis] subtractis c 20 XI diebus et b, decem et nouem c VII S. b, VII c V kl. apr. om. c 21 dod. add. W, om. bc V kL apr. om. c quarto XXX. quinto XL sexto XXII. septimo III. octauo autem anno inuenta est XV qualis in principio in flrmamentum coeli fuerat posita Vin kl. apr. nn feria c 24 ratione] facta c hebraei om. c 25 lunarem eo iuxta... lunares orn. b )

254
Aegyptiorum, et non secundum epactas lunares, non potuerunt errasse et ideo quando primum in Aegypto pridie id. Apr. secunda feria XIIII luna immolauerunt Pascha, suppleto primo anno eorum non potuerunt pridie id. Apr. celebrare Pascha, quoniam non XIIII sed XXV inuenta est ab eis luna. itaque quaerentes XIIH necesse habebant immissis XVIII diebus pridie kl. Maias inuenire XIIII lunam. sed ne secundo mense inciperent agere Pascha et non primo mense, qui est a XVI kl. April. usque in XVII kl. Maias, de XXV diebus lunae retrorsum computantes id est XI dies ipsius lunae deducentes inuenerunt XIIII luna et sexta. feria, kl. Apr., qui fuit annus communis et primus. secundo anno item communi XII kal. Apr. III feria: tertio autem anno non retrorsum computantes, ne excederent XVI kal. Apr., qui est dies primus mensis primi, et in mensem XII praeteriti anni inciderent, aliter computauerunt. hic enim fuit annus, in quo non XIX, sed deducto uno XVEQ dies eos immittere oportebat. quis autem hic unus de XVIIII qui deducitur dies, dicemus per Dei gratiam. primo enim tempore, quando in Aegypto obseruata est Pascha, fuit ipso anno debitum quadrans: primo anno sequente factum est semis: secundo anno adiecto factum est dodrans: tertio autem anno factum est as: tertius igitur annus in pinace, in quo modo bissextus et embolismus ÎDnonitur. in quo anno Pascha XHII luna VI id. Apr. et II feria fuisse ostenditur: quarto anno communi V kal. April. feria VI: item quinto anno communi XIIII luna XVI [*]( 1 errare cv 2 idus apr. b, iduum apriliarum cv 3 eorum b, iterum cv 4 pridie idus b, II id. cv quoniam] quo c XIIII decima b 5 ab eis inuenta est cv itaque] ita c XlIII decimam b 6 immissis om. c XVIII c, XVlllI b pridie kl. maias b, III. kal. maii c, H. ki. maii v lunam om. b 7 et non ... diebuB lunae om. c; addito non antrorsum sed lacunam, supplet W 8 XVI] XllI b april. usque in XVII kl. om. b, add. W 9 sed retrorsum c 10 XTIII dec. b ipsis kl. b 11 XII] XI b 12 tertio autem anno in pinace in quo bissextum et embolismus inue-\' nitor etc. omissis aliquot uersibus intermediis c 13 mense XII. dec.i praeteriti anni inciderat b 15 XIX] nono X b XVIII] XVIIII i octo b 16 de XVIIII qui] XVIIII none quid b 18 quadrans... j semis om. b, add. W 19 dodrans tertio W, quarto b 20 est igitur b pinaxe b 21 modo om. c bissextum c 22 fuisse| om. c 23 XllII luna om. b| )
255
kal. April. feria III: sexto anno embolismus non. April. feriall: septimo anno bissext. VIIII kal. Apr. feria VI: octauo anno embolismus pridie idus April. feria V. ecce itaque, quomodo superius computauimus quod post annos octo V kal. Apr. iterum inuenta est XV luna. sic post annos octo pridie idus Apr. inuenta. est XIIII luna et feria non secunda quomodo ante sed quinta est inuenta. et ideo secundum eundem pinacem non per octo annos sed per annos sedecim ad diem suum primum redire ostendimus: et in eo bissexti annos secundum cursum solis siue errore ignorantium notauimus. qui et ipse XVI annis suppletis licet ad certum diem suum immisso embolismo cum XIIII luna occurrit, tamen ad secundam feriam non occurrit sed ad primam. sic aeque secunda sedecennitas suppleta occurrit ad septimam feriam, tertia uero feria sexta, quarta autem feria quinta. quinta sedecennitas feria quarta, sexta sedecennitas feria quarta, septima autem, cum suppleuerit annos CXII, reuertitur ad pridie id. Apr. et inuenitur luna XIIII et feria II. hi ergo sunt anni CXII in quibus gyrantes et a primo die Paschae obseruato in Aegypto computantes annos usque ad Christum peruenimus, et diem passionis et resurrectionis eius ostendimus.

Prius est tamen ut reliquos annos octo pinacis demonstremus: usque in octauum enim computauimus. \' nono itaque anno communi [*]( 1 april. om. c . sexto ...12 feria VI om. c 2 bissextum sed communi embolismo II id. apr. b 3 ecce itaque] et caetaque c 4 post om. b anno octauo VIII kal. apr. c 5 anno octauo II id. c est om. c 6 et] sed b non om. c quomodo ante W, quomodo c, om. b 7 secundum e, p. scripsi, XIV lunam eodem pinace W, non hunc eodem pinacem c, hunc eumdem pinacem b annos sed per annos sedecim ad] sed decima c 8 in eo] ideo b 9 secundum cursum solis om. c 10 XVI ann. c, XVI dec. annus b suppletos bc certum] coelum b immisso W, in bc 11 tamen... occurrit om. c secunda feria b 12 prima c supplet occurrat c 13 tertia... feria quinta om. c 14 sedecenni. taa ostendit fer. b feria quarta sexta sedecennitas om. c de- - cennitas b 15 septima autem] septimplum tempus b imple- v erit annus b 16 ad II idus cv inuenitur] uenit c quarta decizta et secunda feria b 17 CXH in om. c gyrantis b ad diem primum b obsernatae b 18 annos computantes cv * om. c \' perueniemua c 19 et resnrrectionis om, c 20 primo ut reliquus annus VIII pinaces c 21 commune b )

256
XIIII luna et II feria occurrit kal. Apr., item decimo anno communi XII kal. Apr. sexta feria, undecimo anno bissextus et embolismus VI id. Apr. quinta feria, duodecimo anno communi V kal. Apr. secunda feria, tertio decimo anno item communi XVI kal. Apr. sexta feria, quarto decimo anno embolismus non. Apr. quinta feria, quinto decimo anno bissext. communi VIIII kal. Apr. secunda feria, sexto decimo anno facto embolismo inuenta est iterum ad caput, id est in primo uersu luna XIIII et prima feria pridie id. April., in quo die diximus Iudaeos in Aegypto primum obseruasse Pascha.

Vnde usque ad Iesum filium Nane annis XLI suppletis immolauernnt filii Israel Pascha kal. Apr. sabbato. Ezechias autem ab exitu ex Aegypto usque ad primum annum regni sui post\' annos DCCCLXVII celebrauit Pascha VI id. Apr. IIII feria. item Iosias duodeuicesimo anno regni sui post annos DCCCCLXX immolauit Pascha. XII kal. Aprilis feria n. Esdras autem eo tempore quo suppletae sunt septem hebdomadae a templo restituto et perfecto et restituta ciuitate Hierusalem, post annos i CXIIII sacrificauit Pascha XII kal. Apr. sabbato. sed et ipse Iesus dominus et saluator noster post annos 1 DLXXVIIII cum discentibus suis manducauit Pascha VI id. April. V feria: et passus est altera die V id. April. VI. feria.

Hic est Christus Iesns qui secundum carnem Abrahae fuit filius in cuius mysterio centenario patri natus Isaac super humeros suos portauit lignum: ut ex eo demonstraretur et aduersarios expugnari et [*]( 1 decimo anno] decimo b 2 bisseitum bc embolismo c 8 quinta] llll c quintam kl. b 4 tertio decimo] XIIII b XVI] XQI b feria sexta b 5 anno om. b embolismo c quinto decimo] XII b 6 bis senum nonum ki apr. secunda feria b 7 iterum] igitur c 8 XVII et infra II id april c 9 primo b 10 anni xXTJ suppleti c 11 sabbatis b exitu ex add. W, om. bc 12 ad b, in cv DCCCLXVIII b 13 IIII] III c 14 DCCCLXX b XH] XVII c 15 hesdra b eo] eodem c quod Buppleti sunt hebdomada a tempore est c septem W, VI b .16 a om. b einitatem restitutam b 17 ICXIIII] cc̅CXIIII b 18 dominus et] dominus c IDLXXIX U, cc̅DLXXVIIII b, I DLXXIllI c 19 discentibus b, discipulis cv VI id.] VIIII kal. c 20 V id.] VIII kaL c 22 centenario om. c 23 eodem mon- Btraretur adnersario sexn repugnari c )

257
credentes salutem consequi per lignum id est per crucis signum. ipse est Abraham, cui dixit Deus: in semine tuo benedicentur omnes nationes terrae. numquid ergo aliquis in Isaac misericordiam consequitur? non, sed omnis homo credens Deo in Christo benedicetur. et ideo Abraham qui a Deo Domino dictus est propheta, cum manifeste sciret in sacramento Christi centenario sibi natum filium, qui post diem tertium mortem euacuauit et illum fortem et inimicum nostrum uinxit: denumerauit uniuersos uernas suos, et propter centenariam natiuitatem triplicauit C et fecit signum T, quibus et adiecit XVIQ i. e. ιη in nomine Iesu, et aduersarios expugnauit et filium fratris sui Loth de captiuitate eorum liberauit. et merito ipse Dominus et magister noster dicebat Iudaeis: si filii ii A brahae estis, facta patris uestri facite. at illi itaque qui haec a Christo audierunt non Abrahae sed diaboli facta iniqua facere elegerunt. ac propterea gentes facta patris sui Abrahae facientes cum signo crucis et nomine Iesu quotidianis diebus aduersus angelos apostaticos expugnantes sermone Dei armati de captiuitate Satanae liberant homines. ipse est Abraham qui LXXV annorum credidit uocatus, et quamuis multos id est tamquam stellas caeli filios habere ab ipso Deo sit praedictus, tamen per unicum filium eius, cuius imaginem portabat illo agnus immaculatus in Aegypto occisus, et ipse [*]( 2 lien. 22, 18. 12 Io. 8, 39. ) [*]( 1 crucis f in signum b 3 omnes] in te omnes b aliqui b 4 omnes c 5 benedicentur c qui scripsi, quia bcv a deo] de b 6 manifesta c nato filio b 7 fortem et] fortem c 8 deinde numerauit cv uernas b, uernaculos cv 9 et b, om. c, CCCXVIH id est W propter b, om. c, pro W centenario generatione c C 1V, centum b, om. c r b, crucis c, r crucis W 10 et ad- iecit b, adiunxit cv XVIII i. e. y in scripsi, XVIII in b, om. c, ιη W nomen W; cf. p. 267, 4; 268, 10 iesu] hominis b 11 captiuitate eorum] seruitute c 13 estis b, essetis cv patris uestri facite b, abrahae faceretis cv at] et c 14 abraham c diaboli filii fort. 15 ac] haec c facta b, facti estis c, facti estis filii abrabae facta W suae c 16 signum bc; cf. p. 264, 16 n. iesu] nomen hominis b; sermone dei armati hic inserit c aduersos b apostatas pugnantes cv 17 de] qui de cv liberat cv 19 in multos b habere] abrahae c 20 sit] det c tamen] tam c ) [*]( IIIA ) [*]( 17 )
258
protoplastus Adam et omnis homo credens misericordiam a Deo est consecutus.

Denique reuertamnr ad Exodum, id est ad diem Paschae primum, et exinde per ordinem dinumeremus annos usque ad Christum. in quibus annis inueniemus nobis magna et admirabilia sacramenta demonstrari, dinumerantes itaque per ordinem: de die quo exierunt ex Aegypto usque ad diem quo oportebat eos exire de eremo anni XL: exeuntes autem de eremo et introeuntes et possidentes a Domino sibi repromissam terram, a Iesu filio Naue usque ad Samuel iudicem et Dei sacerdotem secundum Pauli b. apostoli sermonem, qui spiritu Domini edoctus retulit eos implesse annos CCCCL. ipse est Samuel, qui iussu Dei unxit Saul in regem qui prior regnauit in populo Iudaeorum annis XL. post quem regnauit Dauid annis XL mensibus VI. Salomon filius eius annis XXXX. Roboam annis XVII. Abia annis UL Asa annis XLI. Iosaphat annis XXV. Ioram annis VIII. Ochozias anno I. Athalias annis XL. Ioas annis XL. Amasias annis XXVIIII.Ozias annis in. Ioathas annis XVI. Achas annis XVI. Ezechias annis XXVIIII. Manasses annis LV. Amos annis II. Iosias annis XXXI. Ioachaz mensibus III. Ioacim annis XI. Ioacim filius eius, qui et Iechonias dictus est, diebus centum. hi sunt anni [Regum DV, ab Exodo autem] DCCCCLXXXXV. et capta est Iudaea a rege Nabuchodonosor, qui transmigrato Iechonia in Babyloniam constituit in Hierusalem Sedeciam regem Iuda, quem post XI annos expugnauit, et filios eius ante [*]( 1 a deo owi. c 3 pascha 1 erinde c 4 annoe om. c 5 admiranda cν 6 numerantee c itaque ut diri cv de b, a cv 7 heremo bis b 8 et possidentes b, ut possiderent cv deo cv sibi] sine c 9 a iesn] ab hominis b samnelem cs 10 sacerdotem] lenitam c 11 dei cv implenisse annos CCCCXL c 12 iussu b, ex praecepto cv in regni qui orau regnanit in populum c 13 XXXX] XXX c regnanit om. c XL mensibus VI b, XLVI c 14 filius eius om. b XVll] XVI b abias b asaf b 15 XLI] XV b iosafat b XXV] XLV c cozias c athalias W, godolias bc. 16 XL] XI c LII] XLII c 17 ioacham c 18 XXXI] XXI b ioachas b 19 III] illI c ioachim b item ioacim cv iechonia c 20 hi sunt b, fiunt in se cv regum... autem om. b DV] DCV c (rectius DV) 21 nabnchonosor b 22 in b.] babylonia c aedechiam b 23 post] per b )

259
oculos ipsius interfecit: et sic ipsum Sedeciam orbauit et uinctum eum in Babyloniam duci iussit, et in molendino constituit, ubi et mortuus est. tunc adimpletum est de eo quod dixerat Dominus per Ezechielem prophetam: et extendam retiam meam super eum, et comprehendetur in conclusione, et adducam eum in Babylonem in terra Chaldaeorum et istam terram non uidebit, et illic morietur. similiter et Hieremias propheta de eo et uniuerso populo eius prophetauit dicens: haec dicitDominus: sic tradam Sedeciam regem Iuda et principes eius et residuos in Hierusalem, qui derelicti sunt in terram istam et eos qui habitant in Aegypto: et dabo eos in dissipationem in omnia regna terrae et in opprobrium et in parabolam et in odium et in execrationem, in omni loco quo eos expulero: et immittam in eos famem et mortem et gladium, donec deficiant a terra quam dedi eis.

Yndecimo itaque anno Sedeciae suppleti sunt ab Exodo anni mille et sex. et tunc populus Iudaeorum, qui legem non obseruauerat sed potius contra uoluntatem Dei filios suos idolis immolauera.t, et ipse captiuus agitur: et ciuitas eorum quae synagogae portabat typum succensa ab aduersariis eradicatur, et templum illud, quod in mysterio Adae fuerat fabricatum, et ipsum a fundamentis subuertitur et ad planum redigitur. et sic nobis qui in nouissimis diebus credere praeuidebamur, magnum ut dixi sacramentum demonstrabatur. etenim si meruerat ipse populus et ciuitas exterminari, quid templum Dei [*]( 4 Ez. 12, 13. 8 Hier. 24, 8-10. ) [*]( ) [*]( 1 sedechiam inorbauit b 3 et tunc cν dixerat dominus b, dictum est a domino cv 4 et om. cv 6 et in terra b 7 ieremias b 8 propheta om. b 9 sedechiam b 10 eius om. c in (ante hier.) om. b 11 inhabitant c 12 dissipationem b, dispersionem cv 14 et in locum ubi c mittam b 17 XI itaque annis suppleti sunt Ezechiae ab b suppletae c anni om. c 18 et sex] sex ut b 20 agetur c portauerat cv 21 eradicatur] traditur b 22 subuertetur ad planum redigetur c 23 qui om. c 24 si] sic c 25 quod c ) [*]( 17* )

260
admiserat ut hoc pateretur? nisi quia uere constat eum factum ut dixi in mysterio eius qui prior legem Dei transgressus est et fuit pater omnium peccatorum: et ideo non solum Adae oportebat subueniri, sed et omnibus peccatoribus qui filii Abrahae futuri praeuidebantur, merito et ipsi ciuitati et templo priusquam subuerteretur, post annos LXX restituto, repromittebatur. et hoc erat quod iam tunc ab initio saeculi in Abraham patrem fidei demonstrabatur: qui cum supplesset a die natiuitatis suae annos LXX, non potuit de terra sua exire, nisi in similitudine Pentateuchi, cuius uniuersa mandata populus Israel non erat obseruaturus, adicerentur et anni V, et sic credens Deo, reputaretur ei ad iustitiam. hic est itaque Abraham de quo superius diximus, quod LXXV annorum crediderit uocatus. ad quos LXXV annos adicitur unus annus, et fiunt LXXVI. quis autem hic qui adicitur unus ? ille scilicet qui de semine eius agnus anniculus immaculatus est dictus. igitur de mille et sex deducamus LXXVI, et remanent anni DCCCCXXX, quibus suppletis Adam functus est uita.

Post haec autem demonstremus captiuitatis tempus annorum LXX. suppletis enim ab Exodo usque ad Iechoniam annis DCCCCLXXXXV adiciamus XI Sedeciae, qui anni undecim in corpore LXX annorum computantur. quo autem modo uideamus. ex quo capta est Hierusalem, ipse Sedecias annis XI. post quem Nabuchodonosor, qui eum in terra Chaldaeorum uinctum duxit annis XXV. Vlemaradan annis XII. Balthasar annis IIII. et Darius Cyri filius annis XVIII. sunt in se anni LXX. et sic Cyrus suscepit regnum Medorum et Persarum. ipse est Cyrus cuius in principio regni cum thesauris domus Dei reuersus est populus Iudaeorum in terra sua. ex quo tempore oportet nos [*]( 1 amiserat c eum bc, id W dixit b 2 legis c 3 ideo] odio c solo b subuenire c 4 filii c, filii fidei bv 5 snbuerterentur c 6 tunc om. c 9 similitudine b, signo cv 10 deputaretur ei iustitia b 12 credens c 14 unus b, annus c-v immaculatus] inmolatus c 15 igitur do] legitur b et sex] VI b 16 uitam c 18 anni c 19 XI sedeciae] XL c 20 quo] qui c hyerusalem b et sic saepe 21 Sedecias] ut diximus add. cv post quem] cuius post mortem postquam c 22 anni c uitae Marodat b XII] XI b baldasar c 23 cyri] asiriae b sunt b, fiunt cv 24 suscipit c 25 domus om. b 26 iudaeorom om. b quo] ipso enim c )

261
hebdomadas computare. de ipsis enim angelum Dei meminimus Danielo dixisse: LXX hebdomades breuiatae sunt super pop ulum tuum et super ciuitatem illam sanctam, ut consummetur peccatum et ut signentur peccata et deleantur iniustitiae et expientur iniustitiae et ut reducatur iustitia aeterna et ut signatur uisio et prophetia et ut ungueatur sanctum sanctorum. et cognosces et intelliges ab exitu sermonis, ut respondeatur et ut aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades VII et hebdomades LXII: et conuertetur et aedificabitur platea et murus, et exinanientur tempora! et post hebdomadas has LXII disperibit unctio et iudicium non est in eo: et ciuitatem et illum sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. et confirmabit testamentum multis hebdomas una: et in dimidio hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et super illum sanctum execratio uastationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super hanc uastationcm.

Et confirmabit inquit testamentum multis hebdomas

una. haec est ergo hebdomas nna quam segreganit angelus de LXX et posuit in nouissima saeculi tempora. quam hebdomadam recognoscimus habere annos septem: in quibus oportet primo Enoch et Eliam uenire, et per suam prophetiam magnae multitudini euangelium id est [*]( 2 Dan. 9, 24—27. ) [*]( 1 ipsis enim b, quibus c danieli cv 2 hebdomadae c 3 consumetur b 4 et u. s. peccata om. c deleatur iniustitia cv 5 et exp. iniustitiae om. c ut (ante red.) om. c 6 prophetiae et sanctus sanctorum c 8 responderetur b aedificaretur c 9 hebdomadas c 10 LXII W, LXXII be et sic aliquoties et conuertetur... I. 12 LXII om. c 12 LXXII b 15 ct exterminiis c 16 et] sed b confirmauit c 17 et dimidia hebdomadas c 18 ait. et om. c illud b 19 execratio] ab initio c 22 confirmanit c 23 ergo om. c hebdomada c LXX] DCLXX b 26 suam] eorum c )

262
nouum testamentum confirmare. sic etenim audiuimus angelum Danielo dixisse: confirmabit testamentum multis hebdomas una. et in dimidio, inquit, hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio. dimidium autem hebdomadis tempus et tempora et dimidium temporis ostendit: quod est triennium et menses sex, qui sunt dies secundum Apocalypsin mille CCLX. in quibus diebus ille antichristus magnam faciet uastationem: et ideo tunc nemo Christianorum poterit Deo sacrificium offerre, quoniam ipse antichristus incipiet in templo Dei consedere et ignorantibus se Deum affirmare: quom oportet legum Dominum et saluatorem nostrum spiritu oris sui interficere et praesentia aduentus sui euacuare et in ipso mundum consummare, sicut scriptum est: et super illud sanctum execratio uastationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super hanc uastationem.

Post haec reuertamur ad VII et sic ad LXII hebdomadas. quae septem hebdomadae continent annos XLVIQV: quibus suppletis illo in tempore et Hierusalem restituta cognoscebatur et platea per medium eius aedificata considerabatur et murus in circuitu ciuitatis ipsius erectus illa omnia quae intus erant fortiter tuebatur. in qua ciuitate templum illud quod in similitudine Adae fuerat destructum in nomine eius iterum per XLVI annos est aedificatum et in sacramento spiritus sancti oleo est unctum, quomodo ab angelo fuerat dictum, ut consummetur uisio et prophetia et ungueatur sanctum sanctorum. ipsud autem fuit sanctum sanctorum in imaginem hominis unctum, quod cum ipsa ciuitate pro infidelitate Iudaeorum ab ipso Domino nostro iterum temporibus Vespasiani est exterminatum. sic fuerat enim in eodem [*]( 1 sic etenim] sicut c danielo b, a daniele c 2 et confirmanit c 6 qui sunt scripsi, quis b, qui fiunt cv apocalypsi in b 8 antichristus b, nequissimus cv 9 sedere cv dominum se b 10 dominum] christum c 13 uastationis c 14 et super c 16 haec] hoc b LXll] LXXII b, LXX et duas c 20 tuebantur b 21 similitudinem c omine c 22 per... aedificatum om. c sacramentum c 23 consummaretor c 24 propheta b, prophetiae c ungeatur b sanctus c ipsum W 25 unctum] uictum c 26 pro W, per b, cura c 27 sic fuerat enim] quomodo et fuerat c eunde capitulo c )

263
capitulo quem exponimus scriptum: et post LXTT hebdomadas disperibit unctio, et iudicium non est in eo, et ciuitatem et illud sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. excidentur inquit in cataclysmo. de quibus hoc dicitur ? utique de ipsis Iudaeis qui post aduentum Christi in illa obsidione et expugnatione Vespasiani excisi et eiecti sunt de ciuitate sua, in qua iam non redeunt nec in ipsa fine belli breuiati. quod est autem hoc bellum breuiatum, nisi antichristi regnum quod exsurgere habet contra populum Christianorum ? ipsi sunt dies de quibus ait Dominus in euangelio: et nisi abbreuiati essent dies illi, non liberaretur omnis caro.

Bestitutum est igitur templum in nomine protoplasti, qui dictus est Adam, sicut supra diximus, post annos XLVI. sic autem ostenditur in nomine Adam, cum apud Graecos prima littera nominis eius dicitur alpha μια, secunda autem delta τέϭϭαϱες, tertia iterum alpha pia et quarta mi τεϭϭαϱάϰοντα et sic fit numerus sex et quadraginta. qui numerus annorum sic comprehendetur: cum a die illo quo reuersus est in terra sua Iudaeorum populus, regnauit Cyrus Persarum annis XXXI: post quem Cambyses annis IX, et impleti sunt XXXX. post annos autem XL regnat Smerdis Magus mensibus septem, qui menses a nobis non computantur. quare? quoniam in septimo mense Cyri fundamenta templi posuerunt, et exinde usque ad annum secundum Darii opus in eo non confecerunt. tunc prophetant Aggaeus et Zacharias, per quos exhortatus est eos Dominus, et unanimes accesserunt et in [*]( 11 Matth. 24, 22. ) [*]( 1 quod W exposuimus c LXII W, LXXH b, LXX et nna e 2 peribit c 4 et om. c in om. c et om. c 5 ex terminis b in quid in cataclismo diluuii b 6 dixit cv 7 in om. c ■ ob seditione c pugnatione b 8 alt. in om. c quod auten ret in hoc b 9 hoc om. c 10 ipsae c 11 deus b 13 igitur b, ergo cv 14 supra b, superius cv post annos XXX et VI b, annis XLVI c 16 dicitur a alfa b, dicatur alpha c delta τεϭϭαϱα c, delta tesseres b tertia om. cv alfamia b 17 et om. cv quarta mi tessera conta b sic fit scripsi, sic b, fit cv 18 comprehenditur b a die] adiecto b 20 meabesses c 21 nneridius b, hysmerius e septem] VI c 22 quare om. c 23 posuerat b et] eum c 24 in om. b fecerat b )

264
quadriennio residuum opus templi consummauerunt. quod ipsum quidem in primo libro Esdrae manifeste demonstratur, quod sexto anno Darii templum Dei per omnia sit consummatum. ad XL adiciamus Darii VI, et fiunt XL et VI. quibus annis adiecti sunt tres in mysterio passionis et resurrectionis Christi, et impleta est hebdomada septima. et tunc platea et templum et murus et ipsa ciuitas quadragesimo et nono anno suppleto per omnia perfecta et protecta demonstrabatur. sed hoc totum opus in sacramento ecclesiae perficiebatur.

Denique uideamus quid ipsi XLVIIII anni significent. non sine causa enim Deus uoluit in septem hebdomadibus tam magnum id est propheticum opus consummari. hoc autem modo propheticum fuisse intelligitur, cum de XLVITII annis in nomine Iesu Christi decem et octo segregantur et remanent XXXI: quibus suppletis Christus Iesus propter credentium salutem passus est et resurrexit, et per semet ipsum omnia perfecta ostendit: et templum quod non humanis sed suis sacris manibus ob imperium patris sui plasmauit non oleo sed spiritu Dei unxit et ciuitatem id est ecclesiam lapidibus sanctificatis aedificauit et in ipsa plateam constituit. platea autem est uia recta et plana, in qua ambulantes perueniunt ad uitam aeternam. huic ciuitati fortem et inexpugnabilem murum id est sanctum nomen suum constituit: per quod nomen omnes aduersarios pedibus eius subicit. et ecce Dei gratia quam praeclara et admirabilia nobis ostensa sunt per annos XXXVIIII, qui anni e contrario infidelibus et persecutionem seruis Dei facientibus magnam demonstrant superuenturam calamitatem. qua autem ratione uideamus: hic enim mundus in quo iusti et iniusti ab initio saeculi conuersantur sex diebus est consummatus, quibus suppletis benedictus est dies septimus ille superuenturus sabbati aeterni. in.his itaque [*](2 hesdrae b 3 ait per omnia cv darii om. b 5 hebdomades c plateas c 7 protecta b, munita co 10 hcbdomadas b propheticum] perfectum b 11 consommari b et sic saepe modo om. c propheticam] perfectum b intelligitur] igitur b 12 congregantur b 16 ob imperio b, secundum imperium cv plasmauit b, formauit cv 18 plateam conetituit om. b et plana om. b 21 et ecce b, ecce cv 22 admirabilia nobilia c 23 anni e] animae c 24 quia autem rationem c 25 etenim b ab initio] habitatione b 27 scilicet ille b, illi scilicet c )

265
diebus ab initio non tantum diabolo et angelis eius sed et omnibus peccatoribus a Deo ignis est praeparatus. in cuius flamma uri illo Finaeus diues ab ipso Dei filio est demonstratus. hic est gehennae ignis, in cuius similitudine caminus imperio regis septies tantum incensus per XL et VIIII cubita excreuit et aduersarios Ananiae Azariae et Misahel consumpsit, et ipsos tres pueros a Dei filio protectos (in mysterio nostro qui sumus tertium genus hominum) non uexauit. suppletis itaque XLVIIII annis post LXX captiuitatis facti sunt anni CXVIIII. qui CXVIIII anni coniunguntur illis qui ab Exodo usque ad Iechoniam computati sunt anni DCCCCXCV, et fiunt in se anni usque ad Hierusalem restitutam suppleta septima septimana I CXIIII.

Septima autem septimana suppleta necesse est nos ad LXII hebdomades uerti, quae continent annos CCCCXXXIIII. quibus suppletis oportuit Christum secundum carnem nasci. de quo in continenti Simeon uir iustus portans eum suis manibus dixit ad Mariam matrem eius: ecce hic positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur. non tantum autem Simeon sed et ipsi CCCCXXX et IIII anni et signum crucis et tempus passionis et tertium diem resurrectionis eius demonstrauerunt. quo autem modo uideamus: superius enim diximus Abrahae centenario natum filium in mysterio Christi, et demonstrauimus neminem in Israel benedictionem consecutum aut nunc modo posse benedictionem consequi, nisi in semine ipsius Abrahae qui est Christus. et ideo in sacramento Christi de CCCXXXIIII annis primo segregantur centum, et remanent CCCXXXXIIII. anni CCC scilicet ostenderunt t crucis signum, et remanserunt XXXIJII: de quibus deductis III propter diem [*]( 15 Luc. 2, 34. ) [*]( 1 eios] erit b 2 flnaeus om. c 3 ab ipao] ab initio c gehenna c 4 aimilitudincm c 5 exercuit b 6 ipsus tres puerus dei filio protectus c 7 hominum om. c impletis c 8 LXX om. c captiuitatem c 9 CXVIIII] CXIIII b 11 septimana anni bv 12 autem om. c LXII] LXXII c hebdomas b 13 reuerti c 14 in continenti] contenentissimas c 15 manibus suis c 16 multorum W, mortuorum bc 17 contradicitur b 18 CCCCXXmi anni c 20 quo autem quo modo c 23 christi b 24 de otn. b CCCCXXXVII anni b 25 CCCXXXVH b anni CCC] trecentis b % om. b, tau c crucis om. c 26 de] ex c III] tres b diem om. c )

266
resurrectionis eius remanserunt anni XXXL quibus suppletis oportuit propter peccata credentium pati Christum. ipsos igitur CCCCXXXIIII annos adiciamus ad summam superiorem, et inueniamus annos ab Exodo usque ad natiuitatem Christi mille DXLVIII. cuius natiuitatis tempus cognoscere desiderantes ipsos annos MDXLVIII ab Exodo id est a primo pinacis uersu diligenter dinumeremus, et ad diem natiuitatis eius perueniemus. qui dies sexta sedecennitate in tertio decimo uersu inuenitur V kl. April. feria IIII.

0 quam praeclara et dinina Domini pronidentia, ut in illo die quo factus est sol in ipso die nasceretur Christus V kl. Apr. feria IIII. et ideo de ipso merito ad plebem dicebat Malachias propheta: orietur uobis sol iustitiae, et curatio est in pennis eius. hic est sol iustitiae cuius in pennis curatio praeostendebatur. de quo et Moyses in cantico recognoscitur dicens: et super pullos suos concupiuit et expandens alas suas. ipse est Dominus in cuius similitudine hic sol annuus per CCCLXV dies et quartam partem diei consummat. quae ipsa quidem pars quarta. diei habet tres horas. tres autem horae imaginem portant illorum trium dierum qui in principio saeculi sine sole et luna fuerunt. et ideo quomodo tres horae in quadriennio quater computatae unum. diem duodecim horarum effecerunt, sic et ipsi tres dies, per quatuor tempora ternos menses sibi defendentes annum post XII menses suppletum demonstrauerunt. et sic per hanc multiformem trinitatem et ipsae duodecim horae euangelium unum in quatuor partes diuisum ostenderunt, et tres menses per quatuor tempora id est per quatuor euangelistas electos a Christo XII apostolos nobis manifestauerunt. [*](11 Mal. 4, 2. 14 ? ? ) [*]( 1 XXXIII c 2 ipsos] his enim b CCCXXXTTII c 4 christi] domini b 5B DXXXVII b 5 id... uersu om. b 6 dinumeramus b 7 sedecennitas b 8 V kl. april. IIII om. c 9 ut in... I. 11 de ipso om. c 11 merito om. b 12 pinnis c 13 pinnia eius coios ostendebatnr c 14 cognoscitur c pnllos snos] populum snum b 15 Bpandens b 16 similitudinem c dies om. c 17 diei] dies c 19 fnernnt] factus sunt e quomodo om. c 20 quadriennium b efftciunt; ut et ipsae III horae diem c 22 dependentes G demonstranernnt] dinnmeranernnt c 23 duodecim om. b 24 et tres] aeterni c; et terni coni. W 25 enangelia cv electus apostolns e 26 manifestanernnt b, demonstranernnt cv )

267

Hi sunt apostoli, quorum sermonibus aedificati recognouimns Dominum nostrum anno sextodecimo imperii Tiberii Caesaris passum, cum esset ipse annorum XXXI. ad XVI ergo annum et XXXI adiciamus XVIII in nomine ipsius Iesu, et fit numerus LXV: quibus desunt trecenti ut impleatur annus secundum cursum solis. CCC autem apud Graecos per unam litteram notantur quae dicitur tau, et manifeste demonstrat omnibus tau crucis signum. ecce iterum iam uere credamus quod V kl. April. secundum carnem natus sit Christus: in quo die probauimus solem factum.