De duplici Martyrio
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit, quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse, Dominum audiamus in euangelio xara Lucam loquentem: ita dico uobis, quod gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. nam haec clausula finit parabolam de pastore, qui relictis nonaginta nouem ouibus unam quam a grege aberrauerat multo labore quaesitam ac tandem inuentam imposuit humeris suis et caulae restituit. simili sententia claudit parabolam de muliere, quae drachmam perditam inuenerat. ita dico uobis gaudium erit coram angelis Dei super uno pec catore poenitentiam agente. nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseuerare in innocentia: sed scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse uolens Deo gratissimam esse peccatorum conuersionem. non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat.
Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes diuina dispensatione uertuntur in summum ecclesiae profectum. sic lapsus est apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, quibus nunc ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt in stabilimentum ac solatium domus Dei. praeterea non hic [*]( 16 Luc. 16, 7. 28 Ez. 18, 32. )
Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis: unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.\'
Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua. sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo, cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium. non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit uoluntatem patris caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur: opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam [*]( 2 Matth. 9, 12. 30 cf. Ps. 13, 1; 72, 11. ) [*](23 Matth. 7, 21. ) [*]( ,27 Io. 5, 36. )
Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto iustius eos execramur, qui toto pectore seruiunt mammonae, qui illi quotidie sacrificant? et si auarus est idololatra qui pecuniae studio tenetur, qui quod hereditate obuenit aut industria partum est recondit nec erogat in egenos: quid censendum est de his qui lenocinio, qui fenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus rem accumulant? atque haec idolorum seruitus non solum inuenitur inter Christianos, uerum etiam quod gemendum est inter episcopos. porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum non habeant pro crimine. annon uidemus ad martyrum memorias Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem ? an hoc leuius crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho ? mihi uidetur multo grauius, si rem recta ratione uelimus expendere. cum tyrannus [*]( 6 Tit. 1, 16. 15 Bom. 16, 18. ) [*](8 I Tim. 6, 8. 18 Col. 3, 5. ) [*](13 PhiL 3, 19. )
Maior itaque uenia debetur Christum in tormentis abneganti quam sponte assentienti diabolo, cui credidisse est Christum abnegasse. ille mendax est et omnis mendacii pater, et illius promissa quantumcumque fronte blandiantur nihil aliud sunt quam praestigiae pellicientes in exitium. ne quis itaque sic sibi blandiatur; (sum peccator, amo pecuniam, seruio libidini, studeo honoribus, indulgeo uindictae, deditus sum uoluptatibus: sed Christum non abnegaui). at reclamat tibi Dominus ipse: non potes duos dominos colere. et interim horres abominandum turificati aut libellati cognomen , ipse fortasse turificatis aut libellatis deterior. illos humanus metus uiolentior quam ut hominis natura possit uincere eo compulit, ut impias uoces promant lingua reclamante conscientia: tu tam uili mercedula sollicitatus sponte deficis ad eum, a cuius tyrannide te Christus suo sanguine redemit: cuius iam totus es factus, quemadmodum ait apostolus: emti estis pretio magno, et iam non estis uestri. huius militiam professus es ad salutare lauacrum, huic dedisti nomen, huius sacramentis initiatus es, accepisti donatiuum et pignus spiritus, ne quid dubitares de promisso stipendio, simulque diabolo denuntiasti perpetuas inimicitias, renunciasti omnibus illius pompis ac uoluptatibus, exsuffiasti, exsibilasti, iurasti in uerba redemtoris: cumque tot uitiis seruias, tibi places quod nondum sis turificatus aut libellatus.
Si quis miles iuratus in uerba Caesaris profugeret ad Turcam et ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari, nonne comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut periurus, ut perfuga? quis autem audiret eum ita se defendentem (non sum desertor, non abnegaui Caesarem\'. annon mox audiret cquid refert si lingua tacuit? re ipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non solum deserueris militiam, uerum etiam ad tyrannum et hostem [*]( 1 Rom. 6, 23: 14 Matth. 6, M. 21 I Cor. 6, 20. )
De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum et euidens. fingamus tyrannum ita loqui Christiano incendes tus Ioui\', nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleuerit, nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse, quod Ioui fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium in Christum? quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo malo nos Domini misericordia liberauit, sicut a ceteris omnibus, quibus iuxta ueterem hominem quondam ambulantes tenebamur) tacite Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. iam si Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari quam carne suilla uesci, sic existimantes eum Deum legis auctorem negare. quisquis sciens ac uolens legis praecepta uiolat: quo pacto sibi blanditur, qui in luxu temulentia auaritia rapinis adulteriis, aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt . esse impunita? et cum tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant ? atque in his sunt, qui palam ista committunt ac propemodum etiam gloriantur in rebus pessimis: adeo non pudet aut piget admissorum. et tamen audent uenire in ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi dominico. [*]( 13 II Cor. 6, 14. )
I Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis et ab ingressu fanorum atque ab ipsis etiam simulacris. cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum, multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse ducant, si ingrediantur fanum Iouis aut Apollinis ant Dianae seque putent contactu simulacri uehementer contaminari. equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. nunc pro dolor uidere est quosdam in his paene superstitiose trepidos, in aliis ubi grauior erat metuendi causa nimium esse securos. per se non inquinat animam contactus idoli nec ingressus fani nec esus idolothyti: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae incestus rapina hypocrisis et his similia monstra. quam uero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo sancto spiritui consecrato uictimas immolare daemoniis ? clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in uobis? si quis autem templum Dei uiolauerit, disperdet illam Deus. rursus in eadem epistola: an nescitis quoniam membra uestra templum.sunt sancti spiritus qui in nobis est, quem habetis a Deo et non estis uestri? quod si Christianorum pectora sibi consecrauit Deus ut in illis inhabitet per spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri uictimam puram in omni loco. et qui in hoc templum Deo sacrum eiecto sancto spiritu inducit abominationes quas in mystica uisione conspexit Ezechiel, qui illic sedem facit Mammonae Veneri Como Baccho aliisque portentis, qui ibi daemonibus immolat spurcissimas hostias, ueretur ingredi fanum gentium ne contaminetur? proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur: constet sibi nostra [*]( 22 I Cor. 3, 16. 25 I Cor. 6, 19. )
Beatus apostolus praedixit nulli pie uiuere nolenti in Christo Iesu defuturam persecutionem. si deest tyrannus, si tortor, si spoliator: non deerit concupiscentia martyrii materiam quotidianam nobis exhibens. postremo haec ipsa mala quae secum defert uita mortalium quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt, si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. neque priuati sunt martyrii gloria quicumque uiolenta morte consummati non sunt. quis autem ausit uel Abraham patriarcham uel huius filium Isaac uel beatum Iob eximere e martyrum numero? quae carnificinae grauius torserunt corpus, quam patriarchae mentem torquebant , naturae affectus, cum incunctanter ad Dei iussum appararet immolare filium unicum et unice carum, in quo tota spes erat illi posteritatis ? quid defuit Isaac martyrio, qui nihil obmurmurans passus est se colligari et imponi busto, nec expauit in ceruicem uibratam machaeram? cuius autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus est Iob?
Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus, martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est [*]( 26 Hebr. 1, 39. ) [*]( IDA. ) [*]( 16 )
Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum, cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum, cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus. sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter tollit ,| si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum.
Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum, habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum ecclesiae et angelorum sed et infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios: spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. si uincimus, gloriantur angeli, gloriantur et fidelium ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. sin uincimur ignauia nostra, triumphat satanas cum angelis suis, iusultant nobis increduli ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: ecce qui iactant se redemtos a tyrannide satanae, qui praedicant se mortuos mundo, [*]( 10 I Tim. 4, 8. 30 I Cor. 4, 9. )
Itaque, fratres dilectissimi, si uere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo sanctificetur nomen tuum , summo studio aduigilemus, necubi polluamus nomen illius, sed et morte et uita glorificemus illum, iuxta beati Pauli monita uiuentes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam Christi Iesu, regis et agonothetae nostri, qui suum esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram angelis suis, cum, ut inquit beatus Paulus, uenerit glorificari in sanctis suis. nemo coronatur nisi legitime certauerit. et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent, nihil non facientes quod ad uictoriam conducit: quid nos facere conuenit, ut assequamur illam immortalis uitae coronam incorruptibilem et immarcescibilem in coelis ?
Hic si quis roget, quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mortem citius admissurus sit, quam uelit a iustitia deflectere, huic promta uoluntas pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex euentu rerum sed ex affectu. cur enim ille fraudetur martyrii gloria, per quem non stetit quominus martyrium peregerit? ut contra [*]( 23 II Thess. 1, 10; II Tim. 2, 5; I Cor. 9, 25. ) [*]( 16 * )
Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial, societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat. quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi, Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ? quis non quotidie recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.\' at non credit in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri, qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est. [*]( .28 Dent. 6. 84; 10, 20. )
Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies.,
Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, aduersus omnes tentationum incursus stabit immobilis. exempli gratia: lacessitus ea conuicio, suggerit tibi caro uindictae cupiditatem. priusquam respondeas, sic cogita tecum: hunc maledicum hominem subornauit diabolus ut me deiiciat ac deiectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus cui militas: beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram, et: mea est uindicta, et ego retribuam. quid suadeat fortissimus ille Christi dux Paulus: non nosmetipsos uindicantes, carissimi, sed date locum irae. diabolus dicit: (fruere uindicta et perde uitam aeternam>. Deus dicit: uince in bono malum, et noli resistere malo, et accipe cum filio meo possessionem regni coelestis\'. mox dispice, utri potius expediat obtemperare. dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: (moechare et fruere temporaria corporis uoluptate, et esto meus seruus et coheres gehennae.\' audi potius quid dicat tibi Deus: sperne temporariam uoluptatem et accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro\', et expende utri potius sit auscultandum. suggerit tibi per carnis affectum ueluti per Euam satanas (uiue genialiter\', ex aduerso dicit Christus: beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem accipient. ad eundem modum de ceteris tentationibus obiice tentatori clipeum scripturarum, in quibus tibi loquitur Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. ex his torrentibus sume tibi lapides, quibus deiicias superbum Goliath. habes exemplum a Domino tuo, sic ille prostrauit diabolum: nec deiicias [*]( 17 Matth. 5, 4.\' 30 Matth. 5, 4. ) [*]( 18 Dent. 32, 35 ) [*](19 Rom. 12, 19. )
Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem, sed obseruans illius insidias dicat cum beato Abacuc: super custodiam meam stabo et gradum figam super petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pateat aditus obambulanti quaerentique quem deuoret. tutissimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione iugique scripturarum meditatione. omnis enim scriptura diuinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum et uelut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret. hinc comparanda sunt exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque uel animet uel consoletur.
Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo [*]( 2 Io. 4, 4. 28 Iob 1, 21. ) [*](4 Io. 16, 33. ) [*](9 Afc 2, 1. ) [*](13 II Tim. 3, 16. )