De duplici Martyrio
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino carissime, diuinae benignitati, quod et tuam pietatem excitauit [*]( 7 Sir. 42, 12. 14 PhiL 4, 8. 9. ) [*]( 6 frequentantium C 13 paulus apostolus v 14 inquit om. v. — Explicit (liber add. m. 2) de singalaritate clericorum C. — )
Martyr, ut iis quoque notum est qui Graece nesciunt, testem sonat.
quamquam autem post exortam euangelicae ueritatis lucem ecclesiastica consuetudo cognominis huius honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Iesu Christi et euangelicum instrumentum sanguine suo uelut obsignarunt apud incredulos: omnis tamen piorum uita testimonium reddit Deo, non quod ille cuiusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior nec ullis mortalium ignominiis obscurior: sed tamen ita uisum est aeterno illius diuinoque consilio, ut suam bonitatem sapientiam ac potentiam apud homines per homines uelit illustrari, sicut mundum gubernari uoluit per angelos, cum angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur, quae per se dare poterat, qui quidquid uult nutu potest et cui uoluisse fecisse est. et quamquam ut dixi ad illam ineffabilem maiestatem nulla pertingit ignominia, tamen in scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur uel
Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem. quod ipsum tamen ex aliis scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione dominica sanctificetur nomen tuum dictum est pro glorificetur siue clarificetur nomen tuum. sic et Corinthios exhortatur, ut glorificent ac baiulent Deum in corpore suo. sicut enim nomen Dei glorificatur uita piorum hominum, in quibus ipse per spiritum suum operatur quidquid faciunt boni: ita e diuerso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur. quemadmodum et militis uirtus aut serui probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignauia aut serui nequitia dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt. qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex seruorum moribus aestimare. unde etiam hic uidemus diuinam scripturam frequenter iuxta mortalium affectus loquentem uelut in Leuitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch dicit: quia polluit nomen sanctum meum. at quod ab hominibus sanctificatum est, pollui potest: Dei uero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit uirum integrum. sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter gentes impiis moribus Israelitarum. quin et beatissimus Paulus scribens Romanis ex auctoritate prophetae dicit, appellans Iudaeos legem profitentes, sed ea quae lex uetat facientes: nomen Dei blasphematur inter gentes. et in oratione dominica, sicut attigi modum, ex auctoritate redemtoris oramus ut sanctificetur nomen Dei patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines utique per homines uel potius in hominibus. illustratur [*]( 11 Matth. 6, 9. 24 Leu. 20, 3. 31 Rom. 2, 24. )
Ergo quamquam omnia piorum uita martyrio suo glorificat Deum et Christum filium eius, nullum tamen est illustrius testimonium apud homines quam sanguinis, hoc est uitae propter Deum contemtae et mortis fortiter toleratae. reddiderunt et miracula testimonium diuinae potentiae, praesertim apud incredulos, nam his proprie data sunt signa, quemadmodum scribit beatus apostolus: sed semper efficacius fuit sanguinis profusi testimonium. quot morbos insanabiles uerbo sanarat Dominus, quot caecos illustrarat, quot mancos paralyticos ac debiles restituerat, quot exanimes ad uitam reuocarat? et tamen pauci credebant in eum, et audiebat: in Beelzebub eiecit daemonia. ceterum ubi uentum est ad sanguinem, ibi deiectum est satanae regnum, ibi subactus est mundus. commemorat et Ioannes euangelista triplex in terra testimonium, spiritus aqua et sanguis, quod efficacissimum est postremo recensens loco. spiritum in columbae specie descendentem super Iesum uidere meruit Ioannes baptista, an alii uiderint incertum. certe hoc testimonium Ioanni datum est, quo desineret dubitare de Domino Iesu, an ille esset qui baptizaret spiritu et igni. aquae testimonium uidit Ioannes euangelista, nec satis constat solusne uiderit an cum multis. erat quidem hoc ingens mysterium sacri lauacri quo delentur peccata: sed uidit aquam simul effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset inefficax erat aqua. quid enim prodest aboleri peccata, nisi succedat uita iustitiae quam confert sanguis? quamquam hi tres unum sunt: unus enim Deus est, qui per spiritum aquam et sanguinem declarat hominum generi uirtutem ac bonitatem suam: aut ideo dicuntur unum esse, quoniam undique sibi constat testimonium nec ulla ex parte dissonat, quemadmodum quos artissima iungit amicitia propter summum animorum consensum unus animus esse dicuntur.
Ac iuxta sensum crassiorem haec tria praecipua sunt m homine uitae argumenta atque etiam instrumenta. quamdiu enim pulmonis [*]( 16 Luc. 11, 15. )
Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem, sed cum in cruce clamore ualido emisisset spiritum, simul intellectum est, illum et uerum fuisse hominem et uerum Deum: hominem quod iuxta naturae ordinem et ubi uitalem flatum emisisset, desiit uiuere: Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se nolentem ac spontaneum deponere uitam, quod humanarum uirium nemo nescit non esse. sensit efficax testimonium spiritus uicinus centurio: sic enim narrat beatus Marcus: uidens autem centurio qui ex aduerso stabat, quia sic exspirasset, ait: uere hic homo filius Dei erat. quid morte abiectius iuxta carnem? sed nihil morte potentius iuxta spiritum. erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati [*]( 31 Marc. 15, 89. )
Vita Domini, qui summus fuit martyr quique et hodie pugnat et uincit in martyribus, plurimis fuit offendiculo. non iam loquor de Pharisaeis et scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem uersum: sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis uerum fuit quod Dei uirtus in infirmitate perficitur. ibi fracta est satanae tyrannis, ibi deuicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi deiectus orcus, caelum apertum. nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, quid homine mortuo contemtius ? quis enim uel Caesarem mortuum metuat? sed Christi morte quid efficacius ? uelum templi scissum est a summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, reuixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit faciem suam. numquam per omnem uitam magis declarauit potentiam suam: mox refractis omnibus mortis repagulis uiuum se discipulis exhibuit. nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam, quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, et satanae in nos ius uindicabat. neque enim sanguis hircorum aut uitulorum potuit abolere peccatum: umbrae erant illa et typi futurorum. nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi praeter unici illius agni sanguinem cui baptista tribuit testimonium dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. [*]( 16 II Cor. 12, 9. 19 Io. 17, 1. 34 Io. 1, 29. 36. ) [*]( iliA ) [*]( .15 )
Plus est tollere peccatum quam peccata et peccatum non huius aut illius sed mundi. corpus enim peccati mundum uniuersum occuparat: hoc per Christum esse sublatum sanguis ipsius pro nobis effusus reddit euidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit apostolus, quam sanguis Abel. siquidem ille clamans de terra loquebatur uindictam: at Christi sanguis de cruce clamans pacem loquitur et reconciliationem. quin idem sanguis quoniam a nobis bibitur, si modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris uerba pacifica et solatii plena. et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam modo. clamat spiritus qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba pater, testificans quod sumus filii Dei. clamat aqua per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata: et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium clamantis: quid adhuc haesitas, quid adhuc pauitas tyrannum satanan? ecce pretium quo te redimit Dei filius. nisi te saluum uoluisset Deus, non tradidisset unigenitum suum in mortem.
Nemo maiorem caritatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. si non est maius eximiae beneuolentiae testimonium quam si quis uitam impertiat amico, grauius est dominici sanguinis testimonium qui pro inimicis effusus est. effusus pro inimicis fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, reliquit bibendum sanguinem, ut per eadem aleremur, per quae sumus redemti. sanguinis aspersione confirmatum est uetus testamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est nonum testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis peccatorum per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc uitam et cuius contagio peccant quicumque peccant. tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam ceterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos uocare amicos, seruulos suos uocare fratres et coheredes. quemadmodum igitur ille suo mirabili testimonio clarificauit patrem in hoc mundo [*]( 10 Rom. 8, 16. 17 Io. 15, 13. )
Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemtoris temporibus anni fluxerunt plus minus ducenti quadraginta, iamque huius uitis palmites paene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto spiritus inebriantes et quos nulla ferri uis domare potuit, emollit sanguis illius agni candidi. qui naturae causas scrutantur, narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem hircino sanguine maceratum ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior. hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plus quam adamantinum emollit sanguis Christi et huius martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat. hoc argumento summus ille pastor et ut Petrus ait princeps pastorum testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ouibus, nobis exemplum praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione uices illius gerimus, parati simus et ipsi pro grege dominico sanguinem fundere, nisi malumus uideri mercenarii quam pastores. domini uerbis congruunt uerba discipuli. cum enim dixisset se gaudere in passionibus, quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore Christi, quod est ecclesia, qualia passus erat Dominus, causam adiecit cur ea libenter pateretur. cuius, inquit, factus ego sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in nobis, ut impleam uerbum Dei. et alio quodam in loco scribit se repleuisse euangelium. sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur [*]( 4 CoL 1, 24. 31 Col. 1, 25. ) [*]( 15 * )
Sed interim grauissimus dolor oboritnr animo meo, dilecti, dom mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis feruere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit caritas, atque hoc grauius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat ecclesia, qui non solum non opponunt corpora sua aduersus luporum incursus, uerum etiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi uentri suo, quaestui et ambitioni seruientes, adeoque non implent uerbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus adulterent: nec cogitant quod ille pastorum princeps seuerissimo iudicio reposcet singulas oues, pro quibus redimendis sanguinem suum fuderat, de manibus eorum. sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut omissis querelis nos inuicem ad officium quod Christo debemus exhortemur.
Triplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium reddamus oportet. rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora baptizatis. confirmemus illos fructibus spiritus ad caelestem uitam prouocantes, et si res postulet, libenter etiam uitam commisso nobis gregi impendamus nostraque morte uicissim Deum clarificemus. et ne cui uideatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum Ioannem in euangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore ut ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem: significans qua morte esset glorificaturus Deum. quotquot igitur ab orbe condito propter Deum, propter iustitiam ac pietatem mortui sunt, morte sua glorificauerunt Deum. nam eleemosynas ieiunia precationes aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum haberet, nihil aduersi posse accidere iis qui persistunt in caritate Dei.
Neque tamen statim martyr est qui occiditur, occiduntur et sicarii et piratae: non supplicium facit martyrem sed causa. quod si qui leguntur sibi fortiter consciuisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem aut ambitio aut dementia. nec hoc est testimonium praebere Deo id facere quod et Deo displicet et gentium etiam legibus [*]( 25 Io. 21, 19. )
Non igitur mori per se testimonium est, sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus iuuenis inter homicidas agnus inter lupos stabat placido angelicoque uultu et ad Domini exemplum orat pro lapidantibus nec alibi habet oculos quam in caelum. illic uidere meruit, cuius praesidio superior erat persequentibus. qui uero timet Deum, non metuit hominum saeuitias. qui ex animo diligit uitam caeIestem, facile uilem habet animam atque illi cum beato Paulo ui uere Christus est, mori lucrum. an non ingens lucrum est hanc et breuem et innumeris malis contaminatam uitam cum sempiterna felicitate commutare? hic Dominus quemadmodum et in ceteris omnibus sese formam nobis exhibuit. quum enim instaret extremus actus martyrii quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abiecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter ac sanguineo sudore madescens nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in [*]( 10 Luc. 23, 34. 27 PhiL 1, 21. )
Noui ego ac fleui quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui iam coronae proximi defecerunt et quem diu professi fuerant abnegarunt. quid fuit in causa ? dimouerant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis: intermiserant orationem ac coeperant ad humana praesidia respicere. contemplabantur suae naturae uiriculas, considerabant aculeos ungulas candentes laminas ferrum et ignem reliquumque carificinae apparatum etiam aspectu horrendum, et cruciatuum atrocitatem cum suis uiribus conferebant, et ideo uictoriam amiserunt e manibus. ubi quis ita cogitat hoc possum, illud perpeti non possum>, numquam feliciter peraget martyrium. sed qui se totum tradit diuinae uoluntati non alio spectans quam ad illius opem, is demum firmus est et inuictus. hoc autem fieri non potest, nisi adsit uera ac uiuida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaueris quanta sit tyranni saeuitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini uirtus, qui certat ac uicit in membris suis.
Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam uita, ita uoluit martyrum suorum mortem esse potentem. quid enim infirmius quam uinciri damnari caedi cruciari occidi et ad carnificis arbitrium praebere corpus? haec species interdum misericordiam mouet etiam saeuissimis tyrannis. uerum ubi iam ad monumenta martyrum pelluntur morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. praesentia infirma, epistolae graues, audiuit beatissimus [*]( 10 Luc. 22, 42. 35 II Cor. 10, 10. )
Sed iam tempus est, ut de altero martyrii genere disseramus caritati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit et omnium temporum commune: neque enim semper saeuiunt Nerones, Diocletiani, Decii ac Maximini: numquam tamen cessat diabolus exercere Christi militiam professos. et fortassis erunt posthac donante Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria quibus homines pii glorificent Deum. ecclesia quidem adhuc in hoc exsilio militans peculiaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione nominis Iesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum memorias magna cum alacritate concurritur: sed caeleste theatrum, angelorum myriades et iustorum cum Christo regnantium innumerabilis populus applaudunt omnibus, qui sinceram fidem et caritatem [*]( 12 Rom. 14, 8. 15 I Cor. 10, 13. )
Nec solum professione fidei, quae iuxta Paulum ore fit ad salutem, glorificatur Deus: uerumetiam confessione commissorum. haec ne temere ex nobis ipsis loqui uideamur, adducenda sunt scripturarum testimonia. ergo nisi piorum uita cederet in gloriam Dei, Christus non diceret in euangelio: ut uideant opera uestra bona et glorificent patrem uestrum qui in caelis est. nec Paulus apostolus scriberet Galatis: et in me glorificabant Deum. confirmatur hoc et per repugnantiam ex his quae diximus. etenim si nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia uita sui populi, utique bona illius uita cohonestatur. damnatur apud apostolum et philosophorum impia sapientia, qui cum Deum cognouissent, non tamen eum ut Deum glorificauerunt. sapientiam profitebantur et summum exhibebant stultitiam. itaque cum Deum. esse profiterentur, tamen turpiter uiuentes et idolis sacrificantes falso testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec iustus esset nec uerax, aut quasi non unus esset sed multi, aut quasi saxis esset assimilis. id autem euidentius etiam testatur beatissimus Paulus scribens ad Corinthios, emti, inquit, estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore uestro. ideo Deus redemit nos pretio sanguinis sui, ut semel a peccatis expurgati deinceps uitam ipso dignam ageremus.
Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. quid si gerens signum Christi praestet opera Belial, nonne dedecoratur ille cuius insignia gerimus ? contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius uirtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos sanctificauit, quos spiritus donatiuo dignatus est, si uitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse uacuam. si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi disponsator alieni muneris: annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? iam quod in libro Iob ad hunc modum satanae loquitur Dominus: [*]( 7 Matth. 5, 16. 20 I Cor. 6, 20. ) [*]( 9 Gal. 1, 24. 34 Iob 1, 8. ) [*]( 13 Bom. 1, 21. )
Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut doceamus et peccatorom confessione glorificari Deum. hic occurrit protinus ex libro Iesu Naue Achan, qui quoniam contra diuinum edictum sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne ac ducentos siclos argenti ac linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga uertit hostibus. itaque Iosue dixit Achan: fili mi, da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. confessus dedit poenas, et auersus est furor Domini. ea confessio clarificauit Dei iustitiam ac sapientiam. sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum: iustitiam, quod non sine causa passus esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune uiolat. nihil erat magni quod suffuratus erat Achan: magnum tamen erat documentum uniuerso populo, quantum periculum sit Dei iussa negligere eique uelle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus. atque ille quidem cum esset Iudaeus, ob unicum peccatum quod ipsi leue uidebatur seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis interitu salutem animae redimens. non enim iudicat Deus bis in id ipsum. [*]( 5 II Cor. 2, 14. 21 Ios. 7, 19.\' )