Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ,, Quisquis erit uobis cognata e gente propheta, [*](415 )
  2. somnia uera magis sensu spectante uidebit
  3. nocte super media, cum se sopita relaxant
  4. sensa uirum sanctique deus dat gaudia uerbi;
  5. dum loquor et paribus sermonem accommodo dictis.
  6. qua me perspiciat, oraque et lumina cernat [*](420 )
  7. iuncta sibi, quae nemo ualet dinoscere uiuens? [*]( 7 )
  8. at non hic mos est, mea cum sententia uerax
  9. donatur uati, tota, qui sede fidelis
  10. est, mea dum licitis adnectit pectora sacris. [*]( 8 )
  11. ille meos coram potis est consistere uultus [*](425 )
  12. perspicuoque deum lustrare et cernere uisu.
  13. ambiguum nihil est nullaque aenigmata uerbis
  14. sunt inserta meis: confesso me fero uultu:
  15. ille igitur potuit domini regnantis honorem
  16. cernere et inuisum mortali aduertere lumen. [*](430 )
  17. et uestros inter non quiuit ponere motus
  18. mitificam pacem tristesque abolere susurros?" [*]( 9 ) [*]( 10 )
  19. uix haec ediderat, cum raptim nube remota
  20. ira uenit domini Mariamque amplexa. trementem