Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. diuina cum mente duo certissima fantur [*](395 )
  2. atque prophetali pariter sermone praesagant
  3. Modus et Eldadus; quod postquam nuntius aures [*]( 28 )
  4. detulit ad proceres, Iesus instantius urget,
  5. ut uelut inlicito narrantes uera relatu [*]( 29 )
  6. frenet et obiurget; sed uates protinus almo [*](400 )
  7. arguit adfatu mentemque ex aethere missam
  8. inuidia cohibere docet non esse fidei. [*]( 34 )
  9. ilicet Aserotum ueniunt atque aggere uasto
  10. castra locant, ceu bella forent nocturna timori. [*]( 1 )
  11. hic germana pii uatis fraterque tumescunt [*](405 )
  12. inuidiaque fremunt: "Cur coniunx iuncta prophetae
  13. [*]( 246 segetam A penę <\' poena A CMT. p paene π iocunda C 248 uatis AC 250—253 desunt A 2&1 assiduos C nequicquam f 254 quorum petentia A 255 faciles AC corr. p 256 corda] uerba n 258 hii A loquelas C 259 locuntur C 260 in parte C* in om. A 264 proceris A urguet A 265 narrante A 266 frenet et C iTetnaa & A uatis JC al//mo (duabus litt. erasis) A 267 affatu C 268 inuidiam A 269 illicet C aserotum (\' asrotum A 272 coniujc A )
    126
    [*]( 2 )
  14. Aethiopissa foret, et cur praesumeret unus
  15. germanis commune decus? nam se quoque summi
  16. percipere monumenta dei atque inclita. iussa. " [*]( 3 )
  17. sedulus haec uates et cunctis mitior audit [*](410 )
  18. innocua cum mente silens seque abdicat irae. [*]( 4 )
  19. non tamen indomitos dominus procedere motus . [*]( 5 )
  20. sublimi de sede sinit coramque locatos
  21. increpat et liquida uallatus nube profatur: [*]( 6)