Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quin potius, iuuenis, caro te redde parenti, [*](355 )
  2. et coeptam percurre uiam munusque receptum
  3. perfice, ut optatis cum primum sedibus omnes
  4. condiderit dominus, quae sunt meliora capessas,
  5. et proceres inter positus sis grandior actu. \'
  6. [*]( 33 ) Inde abeunt montemque dei posterga relinquunt: [*](360 )
  7. nec minus aetherii custodem dogmatis arcam
  8. castra sequebantur, postquam se tertius alto
  9. lucifer extulerat caelo, iam nocte relicta,
  10. ut sanctis domini semper praeeuntibus esset
  11. iusta quies populo, multo sub fasce uianti[*](. 365 )
  12. inde prius uates, dum signum sedulus offert
  13. agminibus primis, haec supplex uerba profatur [*]( 35 )
  14. "Sublimis consurge, deus, atque hostica promptim
  15. milia disperge; fugiant bellare parantes
  16. aduersum tua castra, deus, quique inpete sensu [*](370 )
  17. oderunt te, summe sator; tu robora contra
  18. quamuis firma uales uerbo sternenda perenni." [*]( 34 )
  19. dicentem nubs clara tegit agmenque refertum
  20. inmensasque acies obtentu uestis inumbrat. [*]( 1 )