Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. mella fauis niuei multo cum flumine lactis. [*](335 )[*]( 30 )
  2. sed piger et dubia paulisper mente moratus
  3. ad patrias mauult cursum conuertere sedes, [*]( 31 )
  4. nequaquam edomitus soceri sermone rogantis:
  5. [*]( 32 )
  6. ,, Cur, inquit, diuersus abis? huc dirige mentem:
  7. quo domini nos regna uocant, quae ditia semper. [*](340 )
  8. semper honorata nulla sub labe uacillant.
  9. et quae causa tamen tam dura et nescia nobis
  10. te mouet, ut fines repetas gentemque paternam ?
  11. quam procul et dudum, sensu meliora petente,
  12. dimissam mediis heremus disiungit harenis: [*](345 )
  13. in quo nulla tuos mouit sententia sensus.
  14. et potuit tum causa fore, quia iustius ista
  15. . percuperes, cum nulla uagis currentia riuis
  16. pocla forent calidoque arderent sidere solis,
  17. cumque iter ambiguum et spes incerta futuri [*](350 )
  18. ignaros quateret. at nunc iam fine sub ipsa
  19. [*]( 191 at] aot B 192 aronis ω 193 mSare C ianflare A iam flare B 194 transscripta B trans scipta A 195 primas B uadentis B 196 farana <M locumJ longa B uatis «t 197 raguhele .4 raguele̜ B 198 alumpnmn BC 199 Vut C\' 200 manerent BC niueo B 203 patris A manult eursum A cursum mauult C cum summauult B 204 soceria A 205 iaquid BC abhis JB 206 nos reuocant B 208 et quaej ct <wt. B 210 qua/// <m eroM) B 211 dimissa <u corr.jp medis jSC heremus] he̢remus t\' h eremus A 212 monet tu corr. p 213 tomj cum A quia 0 qua L 214 uacis B 215 siderea B 216 iter] inter A 217 nuntiam B )
    124
  20. laboris modici, cum se felicia regna
  21. exhibeant iungantque dei, sic mente uacillas,
  22. ceu suadeam peiora tibi, quam sensibus opto.