Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. caelesti de sede uolans. concusserat omnes
  2. inserto terrore uiros palamque uidebant
  3. [*]( INCIPIT LIBER LEVITICVS AC (A f. 125-8. C f. 57r) )[*](1 -202 AC)[*]( 1 templum C 2 in(irn U)posita AC sacram C 4 quae demeret quaeue AC corr. p quae dem. atque r. 5 celsa A quae om. A 6 coraoda C 7 pari sociata p priscociata (pscociata C) AC piae sociata x 9 aedax C 12 aronis AC 14 haut A haud C dilati A nece dilata k 15 inter haec nota r. 21 concusserat A concluserat ( )
    105
  4. temnendum non esse deum. qui non foret absens.
  5. [*]( 9 ) Haec inter domini cognoscit uoce sacerdos
  6. uina negata sibi mellitaque sicera natis.
  7. ne. quando dominum positas uenerentur ad aras.
  8. halitus offendat uinoso ex pectore missus. [*]( 2 )
  9. communis populo distinguit regula uictus :
  10. et quid uel liceat uel fas adsumere non sit.
  11. eloquitur. quem nostra etiam conuiuia morem [*](30)[*]( 13-15 )
  12. caelesti sub lege tenent: ne uultur in escis
  13. aut coruus picaue fiant. neu buteo fumus
  14. accipiterue sagax aut miluus ore obunco.
  15. et quae difficile est metato edicere uersu:
  16. ne quae munda parum congesta in pectore sidunt.
  17. innocuas tactu faciant sordescere fibras. [*](36) [*]( 2 )
  18. femina. quae licito uacuatur uiscera partu.J
  19. si puerum generat, septeno in lumine sordet [*]( 3 )
  20. corpore cum toto; sed cum se uerterit axis
  21. octauus. quo sollemne est truncare pudenda. [*]( 4 )