Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Postquam conspicuo longinqua in deuia templo [*](π2 π1) [*]()
  2. extrema est inposta manus. mox cura sacrorum
  3. uatibus incubuit. quo ritu quaeque litarent:
  4. hostia peccatum demeret quae, quaeue salutem
  5. caesa daret; quae dona potens, quae pauper ad aram [*](5) [*]( 7 )
  6. poneret et geminus quae ferret commoda turtur: [*]( 11 )
  7. quaeue columba pari sociata et iuncta columbae [*]( 24 )
  8. sed mirum, pecudum caesarum uiscera raptim
  9. ignis edax celso rapiebat sidere missus.
  10. [*]( 1 )
  11. Interea iuuenes uegeti iam fortibus annis. [*](10)
  12. esse sibi licitum stolido dum pectore credunt.
  13. Nabdus et Abiudus, Aronis nota prophetae.
  14. pignora, sacrilegis accendunt ritibus ignem. [*]( 2 )
  15. haut multum dilata nece: nam fulgur ab axe
  16. emicuit supero atque inter uota necauit [*](15)
  17. non sincera uiros. multum genitore maerente. [*]( 5 )
  18. frigentumque dehinc tumulantur membra senulchro. [*]( 6)
  19. mox tamen abstinuit genitor lugere sepultos
  20. germanique omnes, fletum prohibente propheta.
  21. [*]( 7 )
  22. qui populo permissus erat: namque igneus ardor. [*](20)