Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui terras, qui saxa quatit, qui flamine pontum
  2. emouet et tonitru nigrantia nubila sulcat,
  3. exiguis qui celsa leuat. qui grandia mutat.
  4. dulcisoni cantate chori. collesque nemusque
  5. responsent laudesque nouet tinnitibus aether.
  6. protinus et uestrae concordent murmura uoci.
  7. respexit dominus, quos liquerat. et male fractis
  8. reddidit imperium medioque ex hoste recepit."
  9. Ergo quater denos requies est mira per annos.
  10. dumque bonis fruitur, iterum redeunte reatu,
  11. quae fuerant damnata. placent; namque idola laeti
  12. instituunt nomenque dei numenque relinquunt.
  13. quos dominus laesus septem disperdidit annis
  14. ac pauidos regi iussit seruire Madiae.
  15. non ulli dare se campo, non obuia ferre
  16. pectora, sed solis gaudent se condere muris: .
  17. castra modo celsaque metu munimina firmant,
  18. fornicibusque cauis absconsi sic quoque pallent.
  19. tum pecus omne capi, tum praedia cuncta cremari
  20. incipiunt saeptisque nihil nisi poena relinqui.