Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. uberibus lacrimis ueniam rogat; nec mora uotis
  2. ulla fuit, sanctaque dei per templa petentes
  3. prosequitur pietas, quae maestis laeta resignat.
  4. dispersus igitur populus ad nota recursat
  5. tecta libens locoque dedit plorabile nomen. ***
  6. Rursus corda labant, redeunt ad crimina sueta
  7. Bachalimque colunt; domino per talia laeso
  8. sustentant meritas mentita ob numina poenas.
  9. subduntur dominis, quos uicerat — heu dolor atrox! —
  10. nec miseris quoquam respondet conscia uirtus.
  11. [*]( 107 di frueres L 108 quaque L quãq. C sidereae Mayor sederae A sedere B si daere C 109 tenis eu uatibus (D patribus n 110 adque B lecta eu corr. p lacta n secula C specula B 112 quo] quod n gentibus (D 114 fuerant tu corr. TC litt. ua uitae in ras. al. ut uid. B 115 auerrere C 116 nullA eis B fidutia L * 117 uinctis B sursum w corr. n 118 simile B diues (D 121 grogat B 122 scae dei (om. que) C petentes C petentis A tenentis B 1211 mestis (D 124 notas B post 125 intercidit de morte Iesu Naue narratio 127 bachalem C bachilem L corr. p Imaso C 128 sustentant C sustant L nomina L pęna9 C 129 uicerat p uicerant m uicerunt n heu p qui w 130 miseriis L meserus C respondit CD corr. p )
    184
  12. lenitur mox ira dei proceresque creantur.
  13. qui male praecipiti populum rapuere periclo.
  14. his quoque despectis rabies consueta resurgit,
  15. nec solos sociant ritus: consortia miscent
  16. intonsosque dicant lucos arasque reformant.
  17. nec tamen inlaesa procedunt facta: premuntur
  18. seruitio regemque tremunt Achusa Rathomum,
  19. qui tum iura dabat, geminos qua diuidit amnes
  20. insula ab Assyrio disiungens limite Persas.
  21. subiectos cohibens annis redeuntibus octo.