Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Postquam conspicuo Iesus decesserat actu
  2. reddideratque deus famulum post bella quieti,
  3. confestim Iudaea tumens sibi poscere regem.
  4. incipit et dominum, quae sit sententia, poscit,
  5. ut Chanana manus, quae nondum subdita bello
  6. aemula pugnaci uersabat corda tumultu,
  7. suesceret imperiis excusso accedere ferro.
  8. inditur his ludas, qui fratre cum Simeone
  9. inlata extinguit confestim pugna Chananos.
  10. cum quibus admixta sternuntur caede Pherezi:
  11. milia ferme decem fuso cecidere cruore.
  12. ipse caput belli, magnorum causa malorum,
  13. dux fuit et princeps Donibezecus: aberrans
  14. corripitur meritasque luit pro crimine poenas.
  15. nam manibus pedibusque simul sine more recisis
  16. uberibus maeret lacrimis, quos non habet, artus,
  17. quosue gerit, simili dum perfurit inprobus actu:
  18. septuaginta prius truncarat corpora regum.
  19. ergo dedit poenas, quas fecerat, et mala pendens
  20. congrua decessit Solymis regnumque reliquit.