Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui gentes nostris subiecit gressibus omnes."
  2. haec ubi disseruit populus fidelia fatu. [*]( 26 )
  3. pagina sanctificis legitur laudabilis orsis.
  4. ipse senex cautem terebinthi in codice ponit.
  5. ut sit perpetuae testis noscenda fidei. [*]( 29 )
  6. expletis igitur uitae dux optimus actis.
  7. cuius uita fuit centum distenta per annos [*]( 30 )
  8. atque decem, functus merito da.t membra sepulchro
  9. Ephremo in colle, fuerat qui sedibus aptus.
  10. [*]( 553] Mico : Disserit-refutat . Alchimus. )[*]( 551 neceant neuana w con\'. p ne cernam uana K 552 elegite L acconmoda B acftmoda C\' 553 disserit L Mico refugas w Mico (refagat deterior codex Miconis) quae A 554 post Balacis pauca deesse uidentur n 555 despondit C des ponit L 556 aspice w fortis f. hostis L 559 populos L populus C corr. Mayor nati C nati L 560 magna C nostri π 562 dignatur it 564 equora L 566 subiecit nostris (u corr. K Becker 567 deseruit L Bdelio L 568 laudabiles L 569 caatem] autem B terrebinthi B caudice C 571 nitae] ductae L 574 efremo C efromo B ephremo in coll absumpta A )[*]( Cypr. poet. XXIII. )[*]( 12 )
    178
  11. iustitiae ob meritum nulli defletur amico:
  12. cultellos tantum proceris iunxere fauillis,
  13. circumcisa quibus fuerat Iudaea iuuentus, [*]( 32 )
  14. ossaque in Sicimis Iosepi inposta. quiescunt,
  15. in quibus et membra fuerant tumulata Iacobi.
  16. [*]( 33 )
  17. post hunc terrenos linquit Eleazarus actus.
  18. ergo uiris tantis post acta insignia functis,
  19. gentiles populus cultus atque idola sumpsit,.
  20. defugiens dominum terrae dominumque caelorum. [*]( 37 )
  21. subditur Eglomum quae propter facta tyrannis,
  22. atque quaterdenos uixit captiuus in annos.