Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ergo uiris tantis post acta insignia functis,
  2. gentiles populus cultus atque idola sumpsit,.
  3. defugiens dominum terrae dominumque caelorum. [*]( 37 )
  4. subditur Eglomum quae propter facta tyrannis,
  5. atque quaterdenos uixit captiuus in annos.
  6. [*]( 575deaetu6C 576cuIteUoa] coltellus A collectus B 577iudea-BC 578 Iposita C 580 linquid C 581 postata C post acto L corr. p post tanta π 582 populus: us tM us uel os ttt us A us in os corr. B adque B 583 difugiens L diffdgiens C corr. p 584 quae (q. C) propter tu propter sua π tirannis B )[*]( FINIT IESV NAVE:,..., ITEM INCIFIT LIBER IVDICVM -;- C )[*]( Explicit metrum leso Qaae B Explicit metrum .\'. A )
    179
  1. Postquam conspicuo Iesus decesserat actu
  2. reddideratque deus famulum post bella quieti,
  3. confestim Iudaea tumens sibi poscere regem.
  4. incipit et dominum, quae sit sententia, poscit,
  5. ut Chanana manus, quae nondum subdita bello
  6. aemula pugnaci uersabat corda tumultu,
  7. suesceret imperiis excusso accedere ferro.
  8. inditur his ludas, qui fratre cum Simeone
  9. inlata extinguit confestim pugna Chananos.
  10. cum quibus admixta sternuntur caede Pherezi:
  11. milia ferme decem fuso cecidere cruore.
  12. ipse caput belli, magnorum causa malorum,
  13. dux fuit et princeps Donibezecus: aberrans
  14. corripitur meritasque luit pro crimine poenas.
  15. nam manibus pedibusque simul sine more recisis