Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. illum, Niliacis qui nos educere terris
  2. dignatus. colimus solumque agnoscimus omnes
  3. esse deum caeli terraeque et marmoris alti, [*]( 17 )
  4. quo mandante maris patuerunt aequora Rubri
  5. et qui signa dedit nostris percongrua uotis. [*]( 18 )
  6. qui gentes nostris subiecit gressibus omnes."
  7. haec ubi disseruit populus fidelia fatu. [*]( 26 )
  8. pagina sanctificis legitur laudabilis orsis.
  9. ipse senex cautem terebinthi in codice ponit.
  10. ut sit perpetuae testis noscenda fidei. [*]( 29 )
  11. expletis igitur uitae dux optimus actis.
  12. cuius uita fuit centum distenta per annos [*]( 30 )
  13. atque decem, functus merito da.t membra sepulchro
  14. Ephremo in colle, fuerat qui sedibus aptus.
  15. [*]( 553] Mico : Disserit-refutat . Alchimus. )[*]( 551 neceant neuana w con\'. p ne cernam uana K 552 elegite L acconmoda B acftmoda C\' 553 disserit L Mico refugas w Mico (refagat deterior codex Miconis) quae A 554 post Balacis pauca deesse uidentur n 555 despondit C des ponit L 556 aspice w fortis f. hostis L 559 populos L populus C corr. Mayor nati C nati L 560 magna C nostri π 562 dignatur it 564 equora L 566 subiecit nostris (u corr. K Becker 567 deseruit L Bdelio L 568 laudabiles L 569 caatem] autem B terrebinthi B caudice C 571 nitae] ductae L 574 efremo C efromo B ephremo in coll absumpta A )[*]( Cypr. poet. XXIII. )[*]( 12 )
    178
  16. iustitiae ob meritum nulli defletur amico:
  17. cultellos tantum proceris iunxere fauillis,
  18. circumcisa quibus fuerat Iudaea iuuentus, [*]( 32 )
  19. ossaque in Sicimis Iosepi inposta. quiescunt,
  20. in quibus et membra fuerant tumulata Iacobi.
  21. [*]( 33 )
  22. post hunc terrenos linquit Eleazarus actus.