Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sit synagoga parens, nobis nec dissona distet. [*]( 20 )
  2. conmoneat sensus factum dementis Achari,
  3. idola cum rigidis formauit mortua saxis.
  4. nonne malum praeceps contracti criminis egit.
  5. unius ob noxam populum qui perculit ultor?" [*]( 21 )
  6. illi humiles blandis respondent talia dictis: [*]( 22 )
  7. "Nos colimus. qui cuncta pio sermone creauit
  8. quique uidet tacitis haerentia crimina fibris;
  9. nec opus, ut testes ad publica facta uocemus:
  10. ipse deus nouit. quae causa extruxerit aram. [*]( 27 )
  11. nobis cura fuit condendae ad flumina molis
  12. perpetuae, ut captae maneat testatio terrae:
  13. ne quandoque fiant uenturae obprobria proli
  14. credentum sancti diuisa oracula templi.
  15. [*]( 29 )
  16. nescimus uanis oblata libamina diuis.
  17. ne uero. ne tanta pios dementia mutet.
  18. ut placeat quidquam, domino quod displicet alto!
  19. illa Nobis tantum mactare ac sternere fas est.
  20. quae sueuit synagoga deo libare perenni."
  21. [*]( 31 )
  22. his dictis manifesta fides placidique tribuni [*]( 32 )