Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. conspicuamque locant turrito culmine molem. [*]( 11 )
  2. quae tribubus ubi facta nouem monumenta patescunt. [*]( 12 )
  3. ceu domini inmemores cupiunt conlidere bello: [*]( 13 )
  4. ante tamen missi, certum qui noscere possent;
  5. Phineus legitur, Aaronis candidus heres, [*]( 14)
  6. atque decem primi tribuum meritoque locoque, [*]( 16 )
  7. qui memores mandata simul procerisque patrumque
  8. euoluunt, maestis quamquam nil criminis esset:
  9. "Dicite, quae fuerit substructi cura sacelli?
  10. excideritne deus? sanctaene oracula legis?
  11. ergone deserto gentilia sacra tonante.
  12. quaeritis et uiui functorum conditis aras?
  13. [*]( 465 grata manus} grataus B 466 effactis B 468 composuere B domusZ 470 quantojB 474 quaeritur his x sij R.B 475 inoffensia incepta i lite. statim del.) B 478 praessentur B 479 obtando ji optandaJS 480 ille iter coeptum B 481 mole B 482-484 monumenta patescunt ceu d . i. c . conliderej bello ante tamen efc. B 488 collidere A 484 misi A - 485 fineus A fineea B aronis B 486 adque B 489 Bacnli B 490 sanctaene| ne <MM..B )
    175
    [*]( 17 )
  14. numquid parua dedit cunctis monumenta Phagorus,
  15. exitio informi misero damnatus in ausu?
  16. haec odio in gentes mandant populosque patresque,
  17. dum bellum sociale parant atque arma resumunt. [*]( 19 )
  18. numquid parua data sunt uobis iugera terrae.
  19. quae placuit uobis? aut (si) producere fines
  20. ac proferre libet, de nostris sumite campis:
  21. dum modo sidereo semper sacrata tonanti