Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sunt dirempta neci, subeunt quae pondera tergo. [*]( 1 )
  2. interea ad reges reuolat uictoria. cunctos.
  3. audit Amorreus Iordani adiunctus amoeno
  4. et qui dumosis posuere in montibus aulas
  5. uel campos habitant laetos uallesque supinas,
  6. et qui caerulei consistunt margine ponti.
  7. Cetaeusque simul Chananaeusque susurrat
  8. Eueusque pauet Pherezeusque labascit.
  9. et Iebusa manus pariter Gergessaque pallent.
  10. [*]( 2 )
  11. nec tamen infracti penitus penitusque iacentes
  12. attollunt animos seseque in proelia firmant :
  13. omnibus unus amor Iesum detrudere regnis.
  14. conueniuntque Gabana, loco atque agmina sistunt. [*]( 80 )
  15. ipse inter curas bellorum construit altar.
  16. [*]( 31 )
  17. Moysetis de more. deo; quod uincula fen\'i
  18. [*]( 251 depraensi B exossa o relinqunt C* 252 confixa m aM conaxi? para fixa π 254 arieta turbis L 2o5 sena p dena <\'< 257 deest A, adest BC m primo C 260 lumenta (sic) C que om. C\' 261 direpta m corr.F queL q. C* inter 261 et262uu. 274-286 ponendi uidentur 263 adiunctos-B ameno C 265 supinos A 267 cetheus L chateus C Hetaeus !t simu!—Eueus ow. B chananeus J.C 268 pauit ω ferexeus ω lAbascit L labescit C 269 Et lebusa] Icbusaea n gergesa B 270 penitus semel tantum L iacentis B 271 seseque) que OM. <7 praelia B pelia C 272 iesu C regnis] ignis B 273 gabana A gebana -8(7 f. Gabaona (ut 287) Gibana π loco C loca L adque B 274—2!-<6 post 261 collocandos suspicor 274 alta B 275 movsetis C moysctiis R mosetis A )
    167
  19. nulla ligant, dum saxa simul conpacta cohaerent,
  20. aequali coeunte situ. libamina promens
  21. grata deo. quis spirat odor iucundus in altis. [*]( 32 )
  22. quin etiam legis discribit iura magistrae:
  23. Deuteron est nomen, quoniam transacta reuoluit;