Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. euitans igitur tumidae discrimina rixae,
  2. discessit mansitque diu conualle Gerarum,
  3. et cum sollicito puteos dimitteret actu,
  4. inuenit gelidas scatebroso e fomite lymphas.
  5. exceptusque dolo pastorum deserit iras
  6. inuisosque locos Litis de nomine signat.
  7. promouet inde gradum rursusque egesta profundo
  8. terra cauo gelidos in lucem protulit amnes.
  9. et quia mordaci fuerat certamine trusus.
  10. conpellat meritis liuentia pectora dictis
  11. ac, postquam tetricas fregit pax aurea lites,
  12. nomen Habundantis studuit transcribere terrae.
  13. dumque sagax mutat celeri noua gramina passu,
  14. deuenit ad colles, quibus est Iuratio nomen.
  15. illic perspicuo dominum cum lumine cernit,
  16. tempore quo medios euoluunt sidera cursus,
  17. admonitus tristes e pectore trudere motus,
  18. inuicto tutante deo per bella, per hostes.
  19. excitus gelidos post somnum colligit artus
  20. et uenerans structa dominum mox supplicat ara.