Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. accipit optatum toto pro munere fratrem.
  2. mox sopita deus inlustrans corda prophetae
  3. [*]( 478 quique A tiranni G 479 fugã C 481 arioc hadachar godulla G gomurus G gomurrus A gomerus C 482 adque G pulcris G inhians gaudens A inhiagaudens CG amarfalus w 483 discrimina A 486 natis AC 487 famulus G antcius C 488 retractant AG retractans G corr. p 490 interfecit C 491 fatrem C demtum AG 493 pnecorum C 495 Melchisedechus erat panem uinumque praesentans (tant G) AG Melchisedecus erat panem uinumque praesentans Princeps rector quae salemae C: excidit prius hemistichium aecimdi uersus, posterius autem, quod restiterat, expulit in libris AG alterum prioris uersus hemistichium: corr.p et benedixit ei suppl. Mayor praesentans C presentans in ras. A praesentant G u. 496 deestG decimas A Abram w Abramip ex] lez C 497 His C captus Gl 498 bellis A 499 modoramine G 501 profetae G )[*]( 2* )
    20
  4. praecipit. ut cuncta uacuet formidine pectus,
  5. quandoquidem inuictae tutus sit tegmine dextrae.
  6. ille alacer concessa sibi licentia fatur:
  7. "Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquella?
  8. nam coniuncta quatit fessum longaeua senectus,
  9. nec datur emeritum post mortem linquere natum.
  10. et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt,
  11. degener heres erit nobis, quem serua creauit."
  12. confirmat uatem dominus, dum talia fatur:
  13. "Ne time confidens; seruus tibi non erit heres.
  14. nam si nosse ualet numero carentia quisquam
  15. sidera uel totas pelagi percurrere harenas,
  16. is poterit prolem solus numerare putando,
  17. quae praestanda tibi est, totus qua tenditur orbis,
  18. nasceturque tuo de semine, qui tua cernat
  19. filius atque etiam natus sit regis aeterni:
  20. namque ego sum dominus caelorum conditor, et te
  21. auxilio tutum Chaldaea ex gente reduxi."