Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. dicuntur Ariocha, Dachar, Godolla Gomurus
  2. atque etiam pulchris inhians Amarphalus annis.
  3. haec inter, quae multa fiunt discrimine belli,
  4. Lod etiam capitur tota cum stirpe domoque.
  5. quod ubi tristifico narrauit nuntius ore,
  6. consurgit uates, seruorum de grege multo
  7. ter centum famulos, nouies bis auctius addens,
  8. ad bellum dux ipse ciet ferrumque retractat.
  9. nocte super media nil iam metuentibus instat
  10. uictoresque fugat multosque interficit hostes.
  11. quin etiam fratrem tanto discrimine demptum
  12. accipit et praedam lato trahit agmine secum.
  13. excipitur laeta Sodomorum laude procorum
  14. pontificisque dei, sancto qui nobilis actu, —
  15. Melchisedechus erat, princeps rectorque Salemae —
  16. et benedixit ei panem uinumque praesentans —
  17. et decimos fructus Abrami ex munere sumpsit. —
  18. is petit, ut captos dignetur reddere uictor,
  19. cetera pro meritis belli sub lege laturus.
  20. sed contenta suo uictrix moderamine uirtus