Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. haec perfecta deus postquam despexit ab astris,
  2. [*]( 232 inposuit] AC sexagenta G 234 scos C 237 animis A conplexibus] G 238 turua w gygantes G 241 adque G 242 sancta A 246 q. C 247 detondetondent A detundent C 248 serpente G praemat G pręrnat C 250 mandata dci C 251 conpangerel <o 253 fisilibus C robur aremis C 254 liniuit bitumine A 257 at qua G atque AC 259 censura G 260 gestans G giptans A girptans C )
    11
  3. talibus adfatur mittendum in aequora(uatem:
  4. Scande citus, natique tui nataeque, fluentem
  5. fluctibus in tumidis cumbam, quia pectora uldi
  6. iusta tibi dudumque mihi tua nota uoluntas
  7. emeruit maiora praesentibus; atque coactas
  8. claude simul pecudes omni de germine mites
  9. septenis paribus; inmundo de grege bina
  10. esse sines tecum, escamque his omnibus infers
  11. atque tibi suetam, ne, cum per uasta fluenta
  12. cultio destiterit, pariter patiare molestam
  13. prouisis non ante cibis per glauca uehendus
  14. salsa famem; nam clara polo cum lumina solis
  15. septima prodierint, totos diffundere nimbos
  16. cardine ab aetherio cunctosque euoluere fontes
  17. adlapsu maiore paro, quo grandior undis
  18. aestuet oceanus spumosos largius amnes
  19. accipiens fusoque oblimans omnia tractu.
  20. namque quater denis iuncta cum nocte diebus
  21. grandine perpetua nubes complebo madentes,