Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. atque dolet hominem dextra formante creatum
  2. siderea, sancto permotus pectore fatur:
  3. "Ius delere mihi mundi peccata nocentis
  4. fluctibus aequoreis totamque inuoluere terram
  5. humanumque genus uastis mersare fluentis
  6. omnigenasque simul pecudes, quae laeta per agros
  7. gramina detondent. celsis dum collibus errant.
  8. serpentes nex una premat uolucresque ferasque,
  9. ut mea deletis mitescat fraudibus ira."
  10. accipit ergo dei mandata ingentia Noe.
  11. duplicibus cameris arcam conpangere iussus,
  12. quae teneat uolucrum mansura ad germina nidos.
  13. ac, ne fissilibus dissultent robora rimis,
  14. unguine praepingui linuit bituminis arcam.
  15. ipsa fuit plenas ter centum longa per ulnas,
  16. quinquaginta patens transuersam lata per aluum.
  17. at qua sublimi surgunt fastigia tecto,
  18. edita ter denis in caelum tollitur ulnis,
  19. assere quadrato, nullis cessura fluentis,
  20. ad medium gestans facili cum cardine postes.