Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. praestita dimissum dominus post dona remisit.
  2. nomine mutato Iacobus desinit esse,
  3. ac "Dominum cernens" cunctorum dicitur ore,
  4. ausus quin etiam domini condiscere nomen,
  5. non potuit, soli quod ius est nosse tonanti.
  6. ipse locum Domini conpellat nomine uisi,
  7. contigerat cuius sublimes cernere uultus.
  8. atque ubi se dominus pulsa iam nocte remouit,
  9. egreditur longa sustentans cuspide gressus.
  10. [*]( 1023 dominum flexa C 1024 inmensiJ C 1025 es semperJ esse per C auique] aeuiquae C auque G 1029 humili A ilico CG gressll (leuis uirgula super u) C 1031 uitem] casus G (unde AreuaIus: ut uarios caueam g. m. casus) 1034 pectora] pignora (sc. matrem cum filiis) Arcualua 1035 conposuit] A somno G sompnos C 1037 praesso AG psso C 1040 praestita dimissum CG praestitit admissum A 1045 conpellatl A 1047 se dominusj sed noffi C )
    40
  11. hinc Iudaea memor deuitat mandere neruum.
  12. qui femur adstrictum rigido munimine fulcit.
  13. iamque uidens fratrem uallatum congrege turma,
  14. procuruus prona dominum ceruice salutat:
  15. congressi multo coniungunt pectora fletu...
  16. et iam iamque magis uario sermone requirit,
  17. qui ueniant comitante manu, quae turba sequatur.
  18. ille docet, nuptae quo sint genitore creatae,
  19. diuersique greges qua sint mercede parati.
  20. confestimque nurus curuo cum poplite fusae
  21. admorunt teneros cognata ad basia natos.