Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. plus species, quam tela nocent famulantibus armis.
  2. discretis igitur gregibus haec prima locauit,
  3. quae donata sibi dignetur sumere frater,
  4. atque simul inmensus dominum ceruice poposcit:
  5. "O deus, inmensi spes et substantia regni,
  6. qui deus es semper genitoris solus auique,
  7. cuius ab exilio faciunt me iussa reuerti, .
  8. grandia ditato largitus commoda seruo
  9. iussisti lenta fluuium transmittere uirga
  10. Iordanemque tuum humili transmittere gressu.
  11. et nunc diuiduis cernis me degere castris,
  12. ut uarios casus gemino munimine uitem.
  13. eripe me his, inuicte, malis et spicula fratris
  14. infracto placidus quam primum decute ferro,
  15. ne rapidus duro feriat mea pectora telo."
  16. ergo ubi conposuit socios somnosque petiuit,
  17. luctantem superare deum sub nocte laborat;
  18. femine nam presso stupuit pars corporis illa.
  19. cumque diu uellet membrorum soluere nexus
  20. is, qui pulsarat ualido certamine uatem,