Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quae si perdiderit posita mercede locatus,
  2. illa operae in pretio promptim taxanda locabit. [*]( 16 )
  3. uirginis haut sponsae si quis sibi sumpserit usum,
  4. uxorem cum dote sibi sociabit eandem. [*](980)
  5. [*]( 17 )
  6. quod si coniugio mens est non consona raptae,
  7. munera det, thalamis quae sunt accommoda, patri. [*]( 18. ) [*]( .19 )
  8. maleficum celare nefas. mors dura necabit
  9. permixtum pecudi coitus deformis in actu. [*]( 20 )
  10. linquat uita uiros demonum sacella uerentes. [*](985)
  11. quandoquidem soli domino fas subdere colla. [*]( 21 )
  12. nemo peregrinum uiolet uerboue manuue:
  13. idcirco quoniam uosmet suscepit Aegyptus
  14. linquentes genitale solum sedemque priorem. [*]( 22 )
  15. femina defuncto ne sit temnenda marito, [*](990)
  16. sed palpanda magis puerique parentibus orbi. [*]( 24 )
  17. ne paribus poenis subeant fidus nocentes
  18. destituantque suos celeri exterritus funere rapti: [*]( 28 )
  19. acta nam corda deus auditque iuuatque. [*](25 )
  20. credito poscenti nummorum quos rogat usum. [*](995)
  21. seposita mercede procul usuiaque turpi;